Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

identidem flagitasti, ut tibi interpretationes singularum edicerem litterarum. dixi, fateor; uerum, quia propter barbariem linguae memoria elabitur omne, quod diximus, desideras commentariolum fieri, ut, si in aliquo forte titubaris, obliuionem lectio consoletur.

Ac priusquam de singulis disseram, scire debes quattuor psalmos secundum ordinem Hebraeorum incipere elementorum: centesimum decimum et centesimum undecimum et hunc, de quo nunc scribimus, et centesimum quadragesimum quartum, uerum in prioribus singulis litteris singulos uersiculos, qui [*]( 1 uellent MN quae in AMy quem D quem] quae .4 4 quo GA quem (corr. iuxta quem) M quod cet. uocatur in mg. m2 B 5 incipiunt M rursum My equenti D equentibus A (corr. sequentibus), N 6 sumeret A sumpserint JIDMNd ex om. A gemel DMd,IIa.r. 7 completur fJ thau G tahu N 8 psalmus A conscriptus A compositum MN et] haec A, om. M. in GAy ex JlDMfi (s. l.), B (in ras. m2), om. N 9 sec.] et (m2) sec. M interpretationea S intellegere A 10 secuntur Ay,M (sequuntur ex sequitur m2) sequentur N itidem M pridem B interpretationem My 11 sing. litt. edicerem (dicerem M) My sing. disererem litt. N litt. sing. dicerem (dicere D) JlDd 12 pr. barb.] pro uarietate M barbariae i9 barbari est D memoriae labitur (labetur A) AIIDNB. 13 forsitan N, om. A 14 titubaris G titubaueris cet. consulatur N consolaretur Dd 15 dixerim M quattuor (sex m2) N 16 elem.] add: id est My 17 cent. dec.] cent. et cent. dec. G C et CX N tricesimum sextum cent. dec. IID tricesimum sextum d pr. et om. d cent. und.] CXII A hunc-scrib.]. centessimuni (pr. s exp.) octanum decimum M 19 in] debes scire in IIDO,B (sed debes scire in ras. m2) prior. psalmis IIDd,Bm2mg. litteris singulisitf>» \'. : :... v .... )

245
trimetro iambico constant, esse subnexos, inferiores uero tetrametro iambico constare, sicuti et Deuteronomii canticum scriptum est; in centesimo octauodecimo in singulas litteras octoni uersus secuntur; in centesimo quadragesimo quarto singulis litteris singuli uersus deputantur. sunt, qui et alios putent hoc ordine incipere, sed falsa eorum opinio est.