Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

magnus uocabitur in regno caelorum.) fruatur ille uirtutis corona et ob cotidiana martyria stolatus agnum sequatur, (mihi) — multae sunt mansiones apud patrem et stella ab stella differt in claritate —, mihi concede, ut inter sanctorum calcanea possim leuare caput; [ut] cum ego uoluerim, ille perfecerit; mihi ignoscas, quia inplere non potui, illi tribuas praemium, quod meretur.

Plura fortasse, quam epistulae breuitas patiebatur, longo sermone protraxerim, quod mihi semper accidere consueuit,, quando aliquid de Bonosi nostri laude dicendum est. sed ut ad id redeam, unde discesseram, obsecro te, ne amicum, qui diu quaeritur, uix inuenitur, difficile seruatur, pariter cum oculis mens amittat. fulgeat quilibet auro et pompaticis ferculis corusca ex sarcinis metalla radient: caritas non potest conparari; dilectio pretium non habet; amicitia, quae desinere potest, uera numquam fuit. [*]( 4 cf. Apoc. 7, 9 5 *Ioh. 14, 2 6 I Cor. 15, 41 7 cf. Tertull. de cult. fem. II 7 8 cf. Phil. 2, 13 ) [*]( 2 qui autem-caelorum om. codd.. 4 coronam UA et] ut Oc ob] add. hoc 2IA materia VLA 5 mihi addidi multae enim S 6 stellam (m eras.) K ab] a Oc, om. K stellae K claritatem (m eras.) K gloriam SITA 7 intra UA calc. possim (possem K) leu. cap. 91KA cap. possim leu. calc. cet. calc. cap. possim leu. S ut] seclusi aut UA 8 uoluero K uoueriin SITA 9 retribuas 0 10 falso edd. sectionis G. exordium sumunt a l. 12 sed ut 11 protexerim 0 accedere UKA 12 laudem 91,A (corr.) 13 idj om. 91 (corr.), A illud S redeamus 91A te om. Ot 15 cui libet S 16 corusca ex] coruscae UA coruscet exB c(h)oruscet et Oci 18 numquam uera JÚ fuit] add. uale in xpo B ef uale in duo Oci, add. fiñ ad ruffinum K )

19