Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quantus beatitudinis tuae rumor diuersa populorum ora conpleuerit, hinc poteris aestimare, quod ego te ante incipio amare, quam nosse. ut enim apostolus ait: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, ita e contrario tuae dilectionis fama dispergitur, ut non tantum laudandus sit ille, qui te amat, quam scelus putetur facere ille, qui non amat.

praetermitto innumerabiles, in quibus Christum sustentasti, pauisti, uestisti, uisitasti: Heliodori fratris a te adiuta necessitas mutorum etiam potest ora laxare. quibus gratiis, quo ille praeconio peregrinationis incommoda a te fota referebat, ut ego ille tardissimus, quoniam intolerabilis languor, pinnatis, ut aiunt, pedibus charta caritatis et uoto te salutauerim et iam conplexus sim! gratulor itaque tibi et, nascentem amicitiam ut dominus foederare dignetur, precor. [*]( 5 I Tim. 5, 24 10 cf. Matth. 25, 35. 36. 40 16 cf. Flor. Verg. or. an poeta p. 184, 1 Rossb. ) [*]( L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](I = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*]( 93 = Caroliruhensis Augiensis 105 s. IX-X. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](31 = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](B — Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad florentinam (florentium Ll:) de ortu amicitiae LΣΒDM ad florentinum monacum ierosofo comorate (sic) B; Hieronymi nomen exhibent tituli omnium codd. 4 potes B ego—nosse in ras. m2 B te om. D, ante amare tr. B 5 ait ap. B 7. e] et M(corr.) et e D 8 tam B 9 fac. put. B pute LIZ (corr.) 10 sustentandis xpm uest. uis. pau. B 11 mutorum B multorum cet. 12 gratis LD,ΣΒΜ (corr.) 13 fota] add. id est curata LS ita ut S tardissimus B ardentissimns cet. quoniam scripsi quem (ex quidem 93) codd. 14 languor] add. exesit (exedit g) BS pinnatis L,2Ssa.c. pennatis cet. carta (ex celta) BM certa L,D (in mg. m2 Berta), serta (serto m2) I gestu B 15 te] add. iam B et iam scripsi iam B etiam cet. et etiam S sim B sum cet. 16 confoederare S ) [*]( 2* )

20