Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Prima inopinati gaudii ab Heliodoro nuntiata felicitas. non credebam certum, quod certum esse cupiebam, praesertim cum et ille ab alio audisse se diceret et rei nouitas fidem sermonis auferret. rursum suspensam uoto nutantemque mentem quidam Alexandrinus monachus, qui ad Aegyptios confessores et uoluntate iam martyres pio plebis fuerat transmissus obsequio, manifestus ad credulitatem nuntii auctor inpulerat.

fateor et in hoc [*]( 5 cf. Act. 8, 26—40 6 cf. Dan. 14 •(= Bel), 33-39 ) [*](1 audacia] te anxia K 2 uota] notum ef 3 audeo Kp.c.m2 4 mon.] christianorum A _norum SI in om. K 5 miliciam c o om. K nunc mihi S nunc] om. Kt kltie Ba.c.m2 6 ambacum 91,A (alt. m eras.) abbacum K abakuk t abacuch Of abacuc Bee ad] a B danihelum UK,A (p.r. -heli) -helem ef -elem ROcc I qua K quibus 91A et quantis i nunc ego Bi arte tua K tua UA tua arcis O tua artis B,c (arctis m2), eft 9 figere B,0a.c.m2 non K non tam ad (a ef) te (me Bi) sic uenire (ueniri Bm2 ef) quam ego ad te sic ire (si scire A p. c. asciri c acciri 0 non add. BOcefy èet. non tam te sic ad me uenire quam ego ad te sic ire non S 10 esset c II mihi llAOc mei amoris K 12 innixum K innexu A 13 inopinata K nuntiata K fratre mihi est nuntiata cet. 14 incertum (pr.) i 15 et pr. om. A se ab a. aud. Oc ab a. se aud. ef 16 rursns Ac lIuspensa nota A (91 legi nequit) nutantequc K nutante BOcefe 17 mon.] dei famulus 91A conf. om. K 18 plebis] add. iam Befe add. iam dudum Oc manifestius K 19 auctor] et auctius K inpnlserat UA )

14
meam labasse sententiam. nam cum et patriam tuam ignoraret et nomen, in eo plus tantum uidebatur adferre, quod eadem adserebat, quae iam alius indicauerat. tandem plenum ueritatis pondus erupit; Rufinum enim Ni\'triae esse et ad beatum perrexisse Macarium crebra conmeantium multitudo referebat.

hic uero tota credulitatis frena laxaui et tunc uere aegrotum esse me dolui. et nisi me adtenuatae corporis uires quadam conpede praepedissent, nec mediae feruor aestatis nec nauigantibus semper incertum mare pia festinatione gradienti ualnisset obsistere. credas mihi uelim, frater, non sic tempestate iactatus portum nauta prospectat, non sic sitientia imbres arua desiderant, non sic curuo adsidens litori anxia filium mater expectat.