Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Scire autem debes apud Hebraeos in fine librorum unum e tribus solere subnecti, ut aut \'amen\' scribant aut (sela\' aut "salom1, quo exprimunt \'pacem\', unde et Salomon \'pacificus\' dicitur.

igitur, ut nos solemus conpletis opusculis ad distinctionem rei alterius subsequentis medium interponere \'explicuit\' aut \'feliciter\' aut aliquid istiusmodi, ita et Hebraei aut, quae scripta sunt, roborant, ut dicant \'amen\', aut in sempiternum et scripta et scribenda commemorant, ut ponant \'sela\', aut transacta feliciter protestantur \'pacem\' in ultimo subnotantes.