Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quos ego cum possim meo iure contemnere — asino quippe lyra superflue canit.,-, tamen. ne nos superbiae, ut facere solent, arguant, ita responsum habeant, non adeo hebetis fuisse me cordis et tam crassae rusticitatis — quam illi solam pro sanctitate habent piscatorum se discipulos adserentes, quasi idcirco iusti sint, si nihil scierint, — ut aliquid de dominicis uerbis aut corrigendum putauerim aut non diuinitus inspiratum, sed Latinorum codicum uitiositatem, quae ex diuersitate librorum omnium conprobatur, ad Graecam originem, unde et ipsi translata non denegant, noluisse reuocare.

quibus si displicet fontis unda purissimi, caenosos riuulos bibant et diligentiam, qua auium saliuas et concarum gurgites norunt, in scripturis legendis abiciant sintque in hac tantum re simplices et Christi uerba aestiment rusticana, in quibus per tanta iam saecula tantorum ingenia sudauerunt, ut rationem uerbi uniuscuiusque magis opinati sint, quam expresserint; apostolum arguant inperitiae, qui ob multas litteras insanire dicatur.