Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ibique ita te palluisse conspexi, ut uere ant pauca aut nulla sit anima, quae fracto uase testaceo non tristis erumpat. et tu quidem, non quod futuri incerta esses, dolebas, sed quo triste funeri obsequium non dedisses. denique in mediis fabulis rursum didicimus reliquias eius iam Ostia fuisse delatas.

Quaeras, quo pertineat ista replicatio? respondebo tibi uerbis apostoli: multum per omnem modum. primum, quod uniuersorum gaudiis prosequenda sit, quae calcato diabolo coronam iam securitatis accepit; secundo, ut eius uita breuiter explicetur; tertio, ut designatum consulem de suis saeculis detrahentes esse doceamus in tartaro.

equidem conuersationem Leae nostrae quis possit digno eleuare praeconio? ita eam totam ad dominum fuisse conuersam, ut monasterii princeps, mater uirginum fieret; post mollitiem uestium sacco membra triuisse; orationibus duxisse noctes et comites suas plus exemplo docuisse quam uerbis. humilitatis tantae tamque subiectae, ut quondam domina plurimorum ancilla hominis putaretur, nisi quod eo Christi magis esse ancilla, dum domina [*]( 1 *Ps. 72, 15 11 Rom. 3, 2 14 des. cons.] BC. Vettius Agorius Praetextatus (ct. indo nom.) ) [*]( 1 si dicebam narrabo S, generatio Ba.e.m2 3 ita non L 5 con- palluisse L 6 facto LBa.c. uaso Ba.e. testatio D tristatio L 7 esse LB doleas Πa.c. quod B 9 iam] iram (uiam m2) B ostia (acc.) L,B (ostia m2) hostias lID oBtiam S 10 queris II respondebunt B 11 uerbo L omnem in mg. m2 B modum] in ras. m2 B 12 quac S que (e ex ia) B qua cet. 13 uitam LD 14 saeculi B socculis S sacculis Engelbrecht 15 detrahente* II doceamur D et quidem S conuersionem L 16 allenare S scilicet ita B2 18 mollitie Bl -cie L -tiae D 19 insomnes orat. S suos B1a.c.m2 20 hum. fuit S tamquam L, ras. 6 litt. II subiecta Πp,c. 21 hominis] omnium S 22 eo] eo (o in ras. m2) Bl et B2 esse D,Bl (esset m2) esset eft. ancilliã B1a.c. dum s. l. L )

213
hominum non putatur. inculta uestis, nilis cibus, neglectum caput, ita tamen, ut, cum omnia faceret, ostentationem fugeret singulorum, ne reciperet in praesenti saeculo mercedem suam.