Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

necnon et illos, qui ad se conprehendendum uenerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum Samariam nescios induxisset, qualibus epulis refici imperarit, ausculta: pone eis panem et aquam: et manducent et bibant et remittantur ad dominum suum.

potuit et Danihelo de regis ferculis opulentior mensa transferri, sed Ambacum messorum prandium portat, arbitror, rusticanum. ideoque et \'desideriorum uir\' appellatus est, quia panem desiderii non manducauit et uinum concupiscentiae non bibit.

Innumerabilia sunt scripturis respersa diuinis, quae gulam damnent et simplices cibos praebeant; uerum quia nunc non est propositum de ieiuniis disputare et uniuersa exsequi sui est tituli et uoluminis, haec sufficiant pauca de plurimis.

alioquin ad exemplum horam poteris tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo uentri magis oboediens quam deo in hanc lacrimarum deiectus est uallem et ipsum dominum fame satanas temptauerit in deserto et apostolus clamitet: esca uentri et uenter escae, deus autem et [*]( 3 *IV Reg. 6, 22 5 cf. Dan. 14, 32-33 (= Bel 33-39) 7 cf. Dan. 9, 23. 10, 19 8 cf. Dan. 10, 3 15 cf. Gen. c. 3 16 cf. Ps. 83, 7 cf. Matth. 4, 1-4 etc. 18 *I Cor. 6, 13 ) [*]( 1 Merra scripsi mirra K myrra 2T myrram Øk murra D miriam B, spat. 6 litt. in t, maram s; add. in dulcedinem kB se] eum 2DB uener 2 2 ac] et k ceca 2a.c.m2 caecatus s samaria t in samariam S nescio,.» Da.c.m2 nescius KW 3 introduxisset k qualibus eos (ex eis 2) 2Dk refici] perfecti s imperauerit DW -uit 2B 4 eis in quit salt. et om. 2DB reuertantur t • 5 danielo K,2Ba.c., t danieli 2Bp.c.,s regiis DØtB 6 afferri B ambacum K ambacuc ΣΦ,Ψa.c.m2 abbacuc Dt, *Fp.c.m2 abacuc k ei (s. 1. m2) abacuch B cum (del.) mess. DB ei mess. S 7 portat ut t et om. KY uir. des. KT 10 de scr. 2D in scr. tB respersa diuina 2 responsa diuinis ΚΨ diuina responsa D exempla (in ras. mS) diuinis (is ex a m2) B 11 damnant 2 probent S 12 non s. 1. 2DW huniuersali ex t 13 et tit. sit S sufficient 2 pluribus K\'lf 14 eorum KP, om. t ipse s 15 et] s. 1. m2 2, om. D homo de par. 2B 16 ualle K 17 sat. fame S sathanas 2k temptaucrat s 18 clamitat 2DB esca] escae S escae Klff escis cet. alt. et om. Ψ )

158
hunc et illa destruet, et de luxuriosis: quorum deus uenter est. id enim colit unusquisque, quod diligit. ex quo sollicite prouidendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries.