Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quodsi uolueris respondere te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a uino et esculentioribus cibis abstinere nec his legibus uiuere districtius, respondebo: uiue ergo lege tua, quae dei non potes\'. non quo deus, uniuersitatis creator et dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate uentris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit.

Iob deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur: uirtus eius in lumbis et potestas eius in umbilico. honeste uiri mulierisque genitalia inmutatis sunt appellata nominibus.

unde et de lumbis Dauid super sedem eius promittitur esse sessurus; et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessauit; et qui pascha facturus est, accinctis mortificatisque lumbis facere praecipitur; et ad Iob dicitdeus: accingere sicut uir lumbos tuos; etIohannes [*](1 Phil. 3, 19 12 cf. Hiob 33, 3. 9 13 *Hiob 40, 11 15 cf. Ps. 131, 11. Act. 2, 30 16 cf. Gen. 46, 27. Ex. 1, 5 18 cf. Gen. 32, 25 19 cf. Ex. 12, 11 21 *Hiob 38, 3 cf. Matth. 3, 4 etc. ) [*]( 1 illam CP,Bp.c. illas k,Ba.c. illud 2D deatruit K,W (e ex i) uen- ter om. D 3 prouid.] intellegendum t est om. t 5 resp. uol. t nobile 0 6 semp. in pl. in mg. K 7 abstineri K ne 2 (corr.), t hisl s. l. cP in (del. m2 B) his (s. 2. Z) ZDtB districtus K (corr. m2), cP (corr. districtis) 8 dei] domini t 9 quod ΣΦt nostr. int. 2 10 rugit et] uel (s. I.) pulmonisque ς 11 quo ΚΨ quod ΦktB, om. 2D qualiter 2D tuta] et tota 0 tua 2D,Ba.c.m2 non esse B non om. 2D posset cP possit nisi per abstinentiam k iob (non hiob) miro consensu h. l. et lin. 21 codd. 12 test.] add. dignus B quod CPB 14 mulieresque K,2 (corr.), <P inmutati 2 (corr.), Dt inmutata φ 15 et om. KP de om. k lumbis] add. eius K 16 sept. quinque t sept. V B LXXV ΣDφ17 intr. in t qui 2B (corr.), D de] ex 2 18 et] at S domino 2DB 21 deus dic. 2 accinge 2DB et om. cP )

159
zona pellicia cingitur; et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus euangelii lucernas.

ad Hierusalem uero, quae respersa sanguine in campo inuenitur erroris, in Ezechiel dicitur: non est praecisus umbilicus tuus. omnis igitur aduersus uiros diaboli uirtus in lumbis est, omnis in umbilico contra feminas fortitudo.