Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? nempe illud apostoli: uiuens mortua est. si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi uinum fugiat pro ueneno.

haec aduersus adulescentiam prima arma sunt daemonum. non sic auaritia quatit, inflat superbia, delectat ambitio. facile aliis caremus uitiis; hic hostis intus inclusus est. quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum. -uinum et adulescentia duplex incendium uoluptatis. quid oleum flammae adicimus? quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus?

Paulus ad Timotheum: iam noli, inquit, aquam [*]( 7 *Cant. 1, 3 11 I Tim. 5, 6 20 *I Tim. 5, 23 ) [*]( 1 consciam] mearum consciam (am ex e B) 2DB conscientiam <P michimet ipsi B 2 asp. mont. rup. om. H 3 meae] me HØB ora- tioni KWt -nis cet. locus ibi S illum H 4 ergast. erat B ipse. mihi S ipsej s. l. m2 2 in se D deus Hk 5 caelo oc.] multas dies s caelos (caelis m2) k inhaerentes oculos S 7 pos t te om. H 8 curremus kt,Bp.c. cucurrimus D 9 haec] ex hic B has m2 k hoc S illi] add. m2 2 illi temptationes (alt. e ex i m2) libidinum k temptationes (del. m2) libidinis illi B corpore] sunt corpore et H 11 fruitur] uiuit k nempe] s. l. add. secundum m2 k nonne K uiu. in delitiis B est] add. audi diligenter et obserua t 12 si 8. l. m2 K credatur H 14 ut uenenura B 15 sic] sit ZD quae quatit D,Zp.c.m2 inflam- mat 0 16 aliis] his k ostiis s istis D intus] om. t nobis S 17 pergamus SD uinum s. 1. m2 2 18 est inc. uol. kB inc. (est m2 mg.) uol. D inc. uoL est S oleo t 19 flama dicimus H igni subicimus s 20 subministramus H inquit ad tim. 2 ad tim. sic scribit k inquit om. 2k )

155
bibere, sed uinum modicum utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. uide, quibus causis uini potio concedatur: uix hoc stomachi dolor et frequens meretur infirmitas. et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostoli -licet et apostolus sit medicus spiritalis — et, ne Timotheus inbecillitate superatus euangelii praedicandi non posset habere discursus. alioquin se dixisse meminerat et: uinum, in quo est luxuria, et: bonum est homini uinum non bibere et carnem non manducare.

Noe uinum bibit et inebriatus est rudi adhuc saeculo; et tunc primum plantauit uineam: inebriare uinum forsitan nesciebat. et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum — margarita quippe est. sermo dei et ex omni parte forari potest — post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae. prius uenter et statim cetera; manducauit enim populus et bibit, et surrexerunt ludere.