Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

0 quotiens in heremo constitutus et in illa uasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putaui me Romanis interesse deliciis! [*](3 *Ps. 41, 6-7 8 Ps. 136, 8-9 12 cf. Verg. Aen. VIII 389 14 cf. I Cor. 10, 4 16 cf. Sallust. Iug. 19, 6. ) [*](1 mihi fac. DB caro] homo HØ cum om. <$2 paulum Ht 3 fluctuari W es s. I. B mea om. K 4 deo t quon. adhuc H quia Dt 5 illi s. I. m22 et om. Hlkt nolo] none cogitationes (e ex i m2 e) e(add. malas), kB 6 crescere in corde tuo e babjlonicum (c add. m2) D babiloniam K babyloniae <P alt. nihil] om. Φ, s. l. m2 Σ confessiones s 7 interficet (iiiterfice et m2) e nequitia s ne D nequitia ne zizania crescant W 8 audi—10 petram om. e dicentem tB fil. Bab. mis. om. t 9 beatus] seq. ras. 3-4 litt. K retribuet DkB retribuit cet. tuam quam retribuisti nobis S 10 tenet K\'P et] ras. 2 lite. K ad(l)lidit ΗΨ tuos HØk suos cet. 11 quia ergo KT et quoniam e quia (quae H) enim cet. sensu H non om. s introire s 12 innatum S laudandus est s praedicandus (est del.) s 13 qui s. I. m2 e statim-cog.] cogitationis suas ut coeperint e statim om. S ut s. l. D cogitare] add. sordida statim ς cogitatos ΗΦ, om. ε cog. eius ΣD cog. suos B 14 elidit εφΨ eledet (elidet tn2) K elidet H2D aelidet t allidet k allidit B (alt. i ex e), s eos] eas e, s. l. m.2 2, om. D petra] petri t erat xps eH Xps est \'F est crux <P 15 pr. in] ego ipse in kB et] 8. I. B, om. 2D 17 putabam 2k )

153
sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. horrebam sacco membra deformis, squalida cutis situm Aethiopicae carnis adduxerat. cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus inminens oppressisset, nuda humo uix ossa haerentia conlidebam.

de cibis uero et potu taceo, cum etiam languentes aqua frigida utantur et coctum aliquid accepisse luxuriae sit. ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaueram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. pallebant ora ieiuniis et mens desideriis aestuabat in frigido corpore et ante hominem suum iam carae praemortua sola libidinum incendia bulliebant.

itaque omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam. non erubesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse, quod fuerim. memini me clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec prius a pectoris cessasse uerberibus, quam domino rediret increpante tranquillitas. ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum [*]( 1 cf. Ruth 1, 20 12 cf. Luc. 7, 38 ) [*]( 1 qui k,l\'a.c.m2 amaritudinem H,t (corr.) horrebam K\'l\' horrebant (ex horrebat 2Ø) cet. 2 deformis K\'l\'t deformis et ΣDB,k (et s. 1. m2) deformia H<P deformia et S squalide (corr.) B -dae D aethiopiae (corr.) 2 aetiopie (s. 1. c eras.) <P 3 obduxerat ΣDΦ,B (at ex ant) lacr. cot. om. H lacrimas k 4 inpresisset H nuda \'I\'B nudae K (corr.), k nudam 2 (corr.), t nullam D nudo (corr.) s et nudo H humum 2 (corr.), D homo (corr.)ΦΨ uis ossa t ossa uix S 5 hierentia H herrentia s taceam t 6 languentes monachi k; s. i. add. ibi m2 B aliquod s 7 luxu(o)ria HØkB sit] in ras. m2 B est H2D illa s illic H ego] eo H hieronimus ego t qui me KY metu KH,Ψ (corr. m2) mecum s tale s me om. KY 10 desiderii t, om. k 11 sua k paene H carne] in carne S cami 0m2mg. promortua H praemortuam (corr.) D praemortuum S 12 omnia s consilio H destinatus t ihm HØt 13 crimine H 14 ebdomarum <P erubescam s depudesco 2,D (de exp.), pudesco B inf. meae] add. historiam (m ex s) t confiteri inf. m. miseriam k inf. m. miseriam confiteri S 15 plango] s. l. m2 2, add. me (Pk 16 clamante \'1\' lacrimantem <P 17 dom. incr. red. Dt red. dom. incr. s 18 ipsam] iam t meam om. H cogitationibus k )

154
consciam pertimescebam et mihimet iratus et rigidus solus deserta penetrabam.

sicubi concaua uallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum; et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnumquam uidebar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam: post te in odorem unguentorum tuorum currimus.