Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

memento, quoniam in medio laqueorum ambulas et multae ueteranae uirgines castitatis indubitatam in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus. si quae ancillae sunt comites propositi tui, ne erigaris aduersus eas, ne infleris ut domina. unum sponsum habere coepistis, simul psallitis Christo, simul corpus accipitis, cur mensa diuersa sit? prouocentur et aliae. honor uirginum sit inuitatio ceterarum.

quodsi aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire et pudicitiam illius fac lucrum tuum. si qua simulat fugiens seruitutem, huic aperte apostolum lege: melius est enim nubere quam uri. [*]( 2 *II Cor. 2, 11 6 *1I Cor. 11, 2 9 cf. Eccli. 9, 20 19 I Con 7, 9 ) [*]( 1 besteis Ilio quos 2 fecerat K\'P creauerat 2DB creauit cet. deus] om. 2D, s. Z. i 2 omnem terr. ia et om. B 3 exquaesitae K 4 xpianis KIr cristeanis H xpiano (o ex um 2) cet. pr. quid ex quis m2 D 5 igitur eum K excusata ισΨ aetas] et has io 6 famam reprobus 0 desponsaui 2k disp- cet. enim om. Hk 7 niro] uero i,a (corr.) castam KT cast. uirginem (exp.) k, om. H sanctam cet. exhibe H 8 alt. est] est enim H nesc. al. SD aliquid] s. Z. m2 B aliqua Φ 9 securum B, om. 2D secure S dicere i,ZB (corr.) quia DB 10 ueterante o ueterunte i sanctae H 11 indubitatum K -tim H -tae 2D0,Ba.c. lumine i(-na.e),2D perdere ia perdidisse H 12 aucillnlae codd. praeter KHkΨ nec Bp.c.m2 13 aduersum B ne infl. om. k nec <P,Bp.c.m2 14 xpi io2DkI\',Bp.c.m2 eius corpus B accepistis (corr.) 2 15 mens aduersa HZD alii W 16 aliqua H aliquem Φ 17 suscepit Ha.c.m2 suspice Φ plandire (corr.) <P, om. ia fac 8. t. 2 18 apertae D, om. <P 19 est om. HB enim K\'l\', om. cet. uri] uiri i,2 (corr.) )

188
eas autem uirgines uiduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos uicere mimorum, quasi quasdam pestes abice. corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae.

nulla illis nisi uentris cura est et quae uentri proxima. istiusmodi hortari solent et dicere: \'mi catella, rebus tuis utere et.uiue, dum uiuis\', et: \'numquid filiis tuis seruas?\' uinosae atque lasciuae quiduis mali insinuant ac ferreas quoque mentes ad delicias molliunt et, cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt.

nec tibi diserta multum uelis uideri aut lyricis festiua carminibus metro ludere. non delumbem matronarum saliuam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis balbutientem linguam in dimidiata uerba moderantur rusticum putantes omne, quod nascitur. adeo illis adulterium etiam linguae placet. quae [*]( 3 *I Cor. 15, 33 9 .1 Tira. 5, 11-12 16 *II Cor. 6, 14—15 1 uiduasque] et (uel k, om. W) niduas ΣDΦΨΒ quae] quaeque k que (s. l. vi2) quae B et curiosae] om. ia et (s. I.) curiose B et (om. K) excuriosae KT domos HDkB,Zp.c. 2 circuennt H quae del. B rubor H at(d)tritos Φ,Σa.c. parasitos om. 0 parasiti Bp.c. 3 Dicere H0 uincere Kia,2 (in mg. at nice), D uincerem P uincunt k,B (corr. discursantes) mimorum] in mg. et mimos m. rec. k in modum Bp.c. minimorum Z (corr.) 4 conf. pess.] colloquia mala k nulle 0 non nulla k illius ia illi H 5 nisi om. k uentris] uestis D est om. Hiat/Jk et om. ZDB qui H uentris iaDB uentri (i ex is) sunt 2 ostari D hortali 0 6 mi catella] misella kp.c.m.rec. carella B tuis reb. H uide H 7 uiues K,Zp.c. et om. H0 lasciuiae Hio 8 quoduis ZDk quicquiduis 0,B (corr.) male KP,B (corr.), om. 0 ac del. B delitia B 9 emoIliunt S luioriati Φ,Ψa.c.m2 10 quod DB primum H 11 fecerint B ne Hk disserta 0B deserta Ηισ,Σ (corr.), ¥a.c.m2 uel. uid.] uidearis k 12 uidere 0,Wa.c.m2 lyricus (corr.) K lubricis Z (corr.), kB festiuo Z mere io elumbem Ip.r. delumbe B 13 delicatam kB deligatam Ψ delicatus H sectaiis K et ueteris H 14 bslbuttiente (tt ex t T) lingua ΚΦΨ 15 putant esse kB 16 nescitur k,B (corr. m2, in mg. I nascitur) adeo illis) inde (in mg. nt adeo m2 Z) illis (adeo add. B) ZDB adulterum 0 adolatorum H etiam om. H lingua H placent io )

189
enim communicatio luci ad tenebras? qui consensus Christo et Belial? quid facit cum psalterio Horatius?

cum euangeliis Maro? cum apostolo Cicero? nonne scandalizatur frater, si te uiderit in idolio recumbentem? et licet omnia munda mundis et nihil reiciendum sit, quod cum gratiarum actione percipitur, tamen simul bibere non debemus calicem Christi et calicem daemoniorum. referam tibi meae infelicitatis historiam.

Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram. carere non poteram. itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam.

post noctium crebras uigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis uisceribus eruebat, Plautus sumebatur in manibus. si quando in memet reuersus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus et, quia lumen caecis oculis non [*]( 3 cf. I Cor. 8, 10 5 Tit. 1, 15 I Tim. 4, 4 6 cf. I Cor. 10, 20 ) [*]( 1 enim] utique H lucis B ac (cum HØB) tenebris ΗισΣΦΒ 2 xpi HØkB et] cum ZD ad k beliab KH beliar io horatius Ok orator H oratius (corr. m2 i) cet. 3 euangelio kΨ nonne] s. 1. s om H 4 te om. k dolio (corr.) B ydolo k 5 sit om. ZDkB 6 cum om. k 7 daemoniorum] add. finit, deinde post uacuam lineam grandi et picta littera initiali Referam eqs. <P 8 infelicitate s calamitatis H 9 ante] aot k domu ia sororibus Dp.c.m2 10 quo D difficile K difficillimum <P consuetudinem (corr.) SD -nis i cibus s 11 me propter caelorum Zp.c.m2 praeter s regna me k regna Hfi et om. H hierusolima H 12 bybliotheca sic ( bibliothecam KZD,k (corr. -ca), V biblioticam H per bibliothecam s Roinae om. I cum summo k,2a.r. summe s 13 confecere s carere] add. omnino B (m2 s. l.), S 14 et (s. l. Z) post 12 16 intimis k eruebat i. t., in mg. ai fiuebat m2 2 fiuebant D erumpebat k plautum k platus iaØ plato HZDB sumebam k manus S 17 si-memet om. H si] et si om. I memei io memedfysum B memetipso 2D me I prophetas Bp.c.m2,s 18 et om. ia quia] ex qui 2 qua H )

190
uidebam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis.

dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus inuasit exhaustum et sine ulla requie — quod dictu quoque incredibile sit — sic infelicia membra depasta est, ut ossibus uix haererem. interim parabantur exsequiae et uitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tantum tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.