Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

aliae uirili habitu, ueste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas. sunt, quae ciliciis uestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones. [*]( 9 cf. Matth. 6, 16 15 *Ps. 52, 6 ) [*]( 1 pen. loco S et om. ΣDΨΒ,H (add. 8. I.) ad te super ea (ea B) scr. ΣDΨΒ super e5 scr. ad te k 2 superseόι] superfluum est (iudico 2p.c. iudicium sit 2a.c.D sit g) kΣDς 3 nec HB ipsud KHD ipsumI (s. l. W) cet. 4 nec B subripiat KW 5 desiisti Yp.c.m2 sordidis s (didi in ras.), B (dis in ras. m2) 6 si quando HkΨ in om. H conuentum 2 uel] aut B humilis 2 (corr.), D humit B hnmis <P humilius uel humi S 7 te] s. l. 2 ne Bp.c. indigno s ex] 8. l. (in lin ras. llitt.) B et s 8 confectam 2Dk ieiunis (in mg. add. siue m2) B tenues <P tenuis cet. non tenues S deficienti H -tes s imitate s gressus k umeris <P hum- cet. 10 apareant (ex aperiant) <P appareant S ieiunantes 2DB quae] quem H 11 ingemiscunt ΗΦkΨ,Bp.c. dimittunt ZDk,B (corr.) super cilicium T 12 librant kB pulla] nigra H 13 solus—p. 190, 10 auderem) fol. amissum suppl. m2 k 14 uidere H hic H psalmis s iste s 15 canitur S dominus 2 dissipauit Zs dissipat H -abit cet. hom. sibi] hominibus s 16 esse feminae S 17 nata H crin. amp. om. k amp. et] anputantes H 18 eunucinas HB -chines (corr.) W sunt et k )

185

Sed ne tantum uidear disputare de feminis, uiros quoque fuge, quos uideris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes. haec omnia argumenta sunt diaboli. talem olim Antimum. talem nuper Sofronium Roma congemuit.

qui postquam nobilium introierint domos et deceperint mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes, tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtiuis noctium cibis protrahunt; pudet reliqua dicere, ne uidear inuehi potius quam monere.

sunt alii — de mei ordinis hominibus loquor —, qui ideo ad presbyterium et diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius uideant. omnis his cura de uestibus, si bene oleant, si pes laxa pelle non folleat. crines calamistri uestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior uia spargat, uix inprimunt summa uestigia. tales cum uideris, sponsos magis aestimato quam clericos.

quidam in hoc omne studium uitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos moresque cognoscant. e quibus unum, qui. huius artis est princeps, breuiter strictimque describam, quo [*]( 2 cf. I Cor. 11, 14 7 II Tim. 3,6-7 14 cf. Cic. post red. in sen. 16 1 de] cum H 2 attinatos H quibusque k quorum ΣDΦΒ femi- nae D,ia (-ne) 3 nigrinus ισ palleum KHiG,2 (corr.),rp in] ad rp 4 patientia ΣDkB frigoris om. k 5 anthimum io antemum SD tal. nup.] in mg. m2 B, i. t. ras. 2 litt. alt. tale H soffr. 0 sophr. kB romana H 8 introier («. Z. in ras. int m2) B -ierit Z (corr.) -irent H -ierunt h domus ισ ΦΨ deceperent H-erunt kB 7 honeratas ισ,Σ (corr.), ΦkΨ dicentes (corr.) irp,B (alt. e ex i) 8 peruenientis i,ap.c. 9 sim. et] simulantes k cib. noct. B 10 hoc (exp.) pudet B dic. rel. ZDB pot. inu. S inuidere KHX1\' inuideri B potius s. Z. 2 11 alii ut rp meis H loquar rpk 12 ideo] deo io ad] ab rp, om. S praesbiterum <P presbyteratum g et] aut H 14 pella rp fulleat 2 (corr.), D,\']\' (u ex a m2), felleat rp folleant H crines om. 0 uestigio] prostibio k 15 notantur Φ de om. k radiantur H 16 uia] uias Bp.c.m2 ui i,a (corr.) aspergat S 17 sponsus ισφ sponsum H aest. esse rp extimato B clericus φ 18 ponunt k nom.—un.] in my. inf. Z 19 domus i e] ex S unum qui] unus ia 20 districtimque 2 (corr), D,B (tert. i ex u). scriptumque rp discr. Hi,Ba.c.m2 disscr. a scr. 0 quod B )

186
facilius magistro cognito discipulos recognoscas. cum sole festinus exsurgit; salutandi ei ordo disponitur; uiarum conpendia requiruntur et paene usque ad cubilia dormientium senex inportunus ingreditur.

si puluillum uiderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt ueredarium urbis offendere. huic inimica castitas, inimica ieiunia; prandium nidoribus probat et \'altilis\', \'γέρων\' uulgo \'ποππόζωv\' nominatur.

os barbarum et procax et in conuicia semper armatum. quocumque te uerteris, primus in facie est. quidquid nouum insonuerit, aut auctor aut exaggerator est famae. equi per horarum momenta mutantur tam nitidi, tam feroces, ut illum Thracii regis putes esse germanum.