Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud quoque tibi uitandum est cautius, ne uanae gloriae ardore capiaris. quomodo, inquit Iesus, potestis credere gloriam ab hominibus accipientes? uide, quale malum sit, quod qui habuerit, non potest, credere.

nos uero dicamus: quoniam gloriatio mea es tu, et: qui gloriatur, in domino glorietur, et: si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem, et: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo, et illud: in te laudabimur tota die, et: in domino laudabitur anima mea.

cum facis elemosynam, [*]( 3 *Eccle. 10, 4 4 cf. Dan. 6, 10 8 *Hier. 9, 21 11 *Ioh. 5, 44 14 *Ps. 8, 4 I Cor. 1, 31. II Cor. 10, 17 15 Gal. 1, 10 16 *Gal. 6, 14 19 *Ps. 43, 9 Ps. 38, 3 20 ef. Matth. 6, 2-4 ) [*]( 1 pertransiet H -iuit ZD enim] ergo s 2 clausa sint] sicut B operiantur B pateant S 3 secundo (corr. m2) 2 illud s. l. m2 Z habentes H habens DØ 4 loco ne ded. (om. ei) s loco tuum non (ne Z) ded. ei B,2p.c. loco tuum ue dimiseris D ne dimiseris loc. tuums daniel KIB,ka.c.m2 sublimi cen. k 5 suo manebat k suo superiori B suo manebat in superioribus S enim homo dei s 6 ap. ad hier. ZDB ad] et s fen. ap. ΚΨΒ ap. fen. cet. 7 domini ZDB 8 nec H intr. mors S 9 nostras ZkB 10 uit. tibi B tibi] ibi D, om. H in uanae ZD inanis S 11 errore kB rapiaris H ihs inquit Z 12 qualem HØ 13 sit om. ZD 14 gloria tu es ZDB quod s 16 placeam H placere uellim (uellem W) KY\' et iterum s mihi KY\'B; add. autem cet. 17 crucem H,Ø (corr.) nostri B 18 mihi s. l. KØ cruc. est m. H 19 te] deo H alt. et om. KZDY domino] te s 20 elemosinam ΣΨ,Φ (eli-), H (aely-), DB (hele-) )

183
deus solus uideat. cum ieiunas, laeta sit facies tua. uestis nec satis munda nec sordida et nulla diuersitate notabilis, ne ad te obuia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris. frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: caue ne, dum hoc saepius facis, ipsa moriaris.

ne satis religiosa uelis uideri nec plus humilis, quam necesse est. ne gloriam fugiendo quaeras. plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt; et mirum in modum laus, dum uitatur, adpetitur. ceteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet, aegrescit, sperat et metuit, plures inuenio extraneos; hoc uitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naeuorum sorde respergitur.