Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Itaque, mi Eustochia, filia, domina, conserua, germana, — aliud enim aetatis, aliud meriti, illud religionis, hoc caritatis est nomen — audi Esaiam loquentem: populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini.

foris uagentur uirgines stultae, tu intrinsecus esto cum sponso, quia, si ostium cluseris et secundum euangelii praeceptum in occulto oraueris patrem tuum, ueniet et pulsabit et dicet: ecce ego sto ante ianuam et pulso. si quis mihi aperuerit, intrabo et cenabo cum eo et ipse mecum, et tu statim sollicita respondebis: uox fratruelis mei pulsantis: aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea. nec est, quod dicas: dispoliaui metunicammeam, quomodo induar eam? laui pedes meos, quomodo inquinabo eos?

ilico surge et aperi, ne te remorante pertranseat et postea conqueraris dicens: aperui ego fratrueli meo, fratruelis meus [*](3 *Esai. 26, 20 6 cf. Mattb. 25, 10-12 8 cf. Matth. 6, 6 9 *Apoc. 3, 20 11 *Cant. 5, 2 14 *Cant. 5, 3 17 *Cant. 5, 6 ) [*](1 igitur k heustochia B eustochi (seq. ras. 1-2 litt. 2) ZD eustochium k eutoci H 2 alt. aliud—car. om. H alt. aliud] hoc s meritis k illud] aliud k 3 nom. est KXF audi Esaiaui] nunc me audies iam H 4 in om. ZDB cubiculum tuum ZDØB elude K hostium HZDB \' 5 pus.] post illum s modicum B aliquantulum HZDkB transeat HZ DB 6 dei k foris om. H euagentur Ψ,Kp.c.m2 7 sponsa H quae HZk que D,B (ex qua) hostium 2DB clauseris ØZkB 8 ueniet ad te KI\' ueniens B et om. kB pulsauit HD 9 dicit KHØ ante ian.] ad hostium B pulsabo 2D si] et si s 10 apparuerit s introibo S eo] eum H 11 fratrueli D 12 meus k puIs. et dicentis (add. mihi \'/\') k\'I\'B prox. mea om. ZD 13 col. mea perf. mea om. s pr. mea om. H nec] uecesse ZDk,B (corr. m2) quod] ut ZDkB 14 despoliaui k,2p.c. tunica mea D,2p.c. tunicam K tunica s induam HZDB eam K\'I\' illa s illam cet. 15 pede s illos B surge KV consurgc cet. 16 te ne B remoranti! II morante 2D transeat B cum queraris 2 cum conquiraris H 17 et dicas 2D patrueli 2D patruelis 2D )

182
pertransiit. quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso? aperiantur Christo, claudantur diabolo secundum illud: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum ne dederis ei.

Danihel in cenaculo suo — neque enim manere poterat in humili — fenestras ad Hierusalem apertas habuit: et tu habeto fenestras apertas, sed unde lumen introeat, unde uideas ciuitatem dei. ne aperias illas fenestras, de quibus dicitur: mors intrauit per fenestras uestras.