Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quodsi uolueris respondere te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a uino et esculentioribus cibis abstinere nec his legibus uiuere districtius, respondebo: uiue ergo lege tua, quae dei non potes\'. non quo deus, uniuersitatis creator et dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate uentris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit.

Iob deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur: uirtus eius in lumbis et potestas eius in umbilico. honeste uiri mulierisque genitalia inmutatis sunt appellata nominibus.