Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

exiui de domo infantiae meae, oblita sum patris, renascor in Christo. quid pro hoc mercedis accipio? sequitur: et concupiscet rex decorem tuum. hoc ergo illud magnum est sacramentum: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt ambo — in carne una? iam non, ut ibi, in una carne, sed spiritu.

non est sponsus tuus adrogans, non superbus: Aethiopissam duxit uxorem. statim ut uolueris sapientiam ueri audire Salomonis et ad eum ueneris, confitebitur tibi cuncta, quae nouit, et inducet te rex in cubiculum suum et mirum in modum colore mutato sermo tibi ille conueniet: quae est ista, quae ascendit dealbata?

Haec idcirco, mi domina Eustochium — dominam quippe debeo uocare sponsam domini mei —, ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes uirginitatis esse dicturum, [*](2 *Cant. 1, 5 5 Ps. 44, 12 6 cf. Eph. 5, 32 *Gen. 2, 24 etc. 9 cf. I Cor. 6, 17 cf. Num. 12, 3. 1 11 cf. Matth. 12, 42 etc. 12 cf. Cant. 1, 4 14 *Cant. 8, 5 ) [*](1 tale H primo kt,Bp.c.m2, om. H generatis tp.c. sumus] S ut H 2 uirtutum culmine 2 ascensio H accenso 2D 3 sum om. V et] sed B se D filiae t Hier.] israhel H exii k 4 oblitus K (corr.), 2D patris mei 2DWB 5 sequitur om. H et] ecce k concupiscit KHD0 rex 8. I. m2 2 6 in hoc \'If 7 relinquit(d) Ht matrem suam S 8 uioris H,k (corr.) duo W in carne una om. ZDtB non ut] et non s 9 carne una k spiritu HØ,ta.c. in spir. KSDkB,tp.c. in uno spir. Ψ 11 aud. ueri g uiri I (corr.), 0 et] cum t 12 cuncta] tunc s et om. t ind.—suum] ipse te rex in cubiculum suum adducet V inducit KH introducet t ideo ducit s te om. D 13 et] ut <P in om. k calore H ille om. s conueniat s 14 non asc. <P albata H de alia <P 15 dom. mi ΣD mi dom. mi (alt. mi a. I.) t eustochia dom. XP eusthocium K eustochia ΦΨ,Bp.c. eusthochi H eustochi 2D,Ba.c. eustochium scribo S domina t quippe om. II 16 uoeare debeo S dom. mei] xpi 2, add. ihu xpi k ut] et II lectionem H 17 me non II nunc om. H laudem 2D ) [*]( LIV. Hieron, Epist. I. ) [*]( 10 )

146
quam probasti optime, eam cum secuta- es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans uagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat — habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile inmaculatum —, sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.

nulla in hoc libello adulatio — adulator quippe blandus inimicus est —, nulla erit rhetorici pompa sermonis, quae te iam inter angelos statuat et beatitudine uirginitatis exposita mundum subiciat pedibus tuis.