Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Qui diuisit eis substantiam. significantius in Graeco legitur δlειλεν αύτοις tdv p(ov, id est, dedit liberum arbitrium, dedit mentis propriae uoluntatem, ut uiueret unusquisque non ex imperio dei, sed ex obsequio suo, id est non ex necessitate, sed ex uoluntate, ut uirtus haberet locum, ut a ceteris animantibus distaremus, dum ad exemplum dei permissum est nobis facere, quod uelimus. unde et in peccatores aequum iudicium et in sanctos aut in iustos praemium retribuetur.

Et non post multos dies collectis omnibus adulescentior filius p eregre profectus est in regionem longinquam. si deus tenet caelum palmo et terram pugillo et Hieremias dicit: deus adpropinquans et non deus de longinquo, per Dauid quoque, quia nullus absque eo locus sit, praedicatur, quomodo filius peregre proficiscitur et a patre [*](n ) discedit? sciendum igitur non locorum spatiis, sed affectu aut esse nos cum deo aut ab eo abscedere. quomodo enim ad discipulos loquitur: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, ita ad eos, qui sui iactantiam praeferunt et esse cum domino non merentur, dicit: discedite a me, non noui uos, qui operamini iniquitatem.