Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

denique Paulus, qui dixerat: quotquot ergo perfecti, hoc sapimus, in alio loco confitetur et clamitat: o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei, quam inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! et alibi: ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, et: nunc per speculum uidemus in aenigmate, et ad Romanos: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?

ex quibus omnibus edocemur dei solius perfectam esse iustitiam, qui.solem suum oriri facit super iustos et iniustos et dat pluuiam serotinam et matutinam merentibus pariter et non merentibus, qui de uicis, angulis et plateis inuitat ad nuptias et ouem, quae ad exemplum filii paenitentis redire ipsa non poterat uel nolebat, quaerit et inuenit et inuentam suis umeris reportat. multum enim errando laborauerat. [*]( 1 cf. Luc. 10, 12 5 *Pkil. 3, 15 6 *Rom. 11, 33 9 I Cor. 13, 9 10 *I Cor. 13, 12 11 *Rom. 7, 24 13 cf. Matth. 5, 45 15 cf. Matth. 22, 9—14 etc. 16 cf. Luc. 15, 4-6 ) [*](1 nec Q ex pecc.] ex expectatis m2 X 2 Sodoma om. W quod JVXQ 3 quod XQB, om. W iustitiae JVXQ iusticia (del.) B, om. 2D 4 itaque WX hom. omnium S collata deo Q 5 qui] s. I. 2, om. Q quodquod A,2WX (corr.) ergo] autem Q perfecti sumus g 6 sapiamus WXQ,Sa.c.Bp.c. clamat B 7 sap.] et sap. X et sap. dei Jr scrutabilia Xa.c.m2 8 sunt iudicia 2DQB,Xp.c.m2 uestigabilis (-biles m2) TFininuestigabiles salt. eius] illius X 9 alt. et] id est Q 10 uid. per spec. 2 uidemus et Q 11 liberauit A2D,Xa.c.m2 corporis A 12 omnes Q edocemus B docemur TF 13 orire X,Za.c. 14 alt. et A, om. cet. dat] då (das m2) Q 15 par. et non mer. om. D et platehis (h exp.) et angulis B 16 nuptias] add. et de intus quosdam iam quasi securos expellit foras B qui A 17 ipsa redire 2WDB 18 humeris (h eras. X) codd. loportabat (sic! ba exp. m2) B portat A errandum W orando Q )

139