Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ipse autem dixit illi: fili, tu mecum es semper et omnia mea tua sunt. filium uocat, licet intrare nolentem. quomodo autem dei omnia Iudaeorum sunt? numquid angeli, throni, dominationes ceteraeque uirtutes? \'omnia\' ergo intellegamus legem, prophetas, eloquia diuina.

haec ei dedit, ut in lege eius meditaretur die ac nocte, secundum illum canonem, quem saepe exposuimus, scripturarum \'omnia\' non ad totum referenda esse, sed ad partem maximam, ut ibi: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt, et alibi: omnes, qui uenerunt ante me, fures fuerunt et latrones, et Paulus ad Corinthios: omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, et ad Philippenses: omnes enim, [*](3 *Ps. 73, 14 5 *Luc. 15, 30 11 *Luc. 15, 31 16 cf. Ios. 1, 8. Ps. 1, 2 18 Ps. 13, 3 19 *Ioh. 10, 8 21 *I Coi\\ 9, 22 22 *Phil 2, 21 ) [*]( 1 tibi om. W es s. l. m2 W ante christum W anticristum (jpr. i ex e) X 3 caput 2DB drac. magni S eum in D,Zp.c, 4 aethiopum 2WD 5 hic om. 2 cSmedit B deuorauit S omnem substantiam suam B facultatem suam W, om. X 6 et ΔWX, um. cet. 7 ei] illi B, om. 2Q 8 uit. sag. W intellegunt om. W 9 ininuidia (pr. in exp.) B fratre om. W non per.] non poterunt W redeunte Q 11 illi om. W semp. m. es S 12 mea omnia S 13 sint 2D 16 meditarentur S illut (t ex n) D illud 2 canonem] in ras. m.2 B nomen 2D 17 quem] quam 2 q (0 in ras. m2) B saepe exp.] se proposuimus W in scriptura 2 18 ref. esse om. W referendum Za.c. referanda Q refferenda B maxime 2 22 et om. 2 ad s. 1. 2 philipenses WXQ,2 (alt. e ex i) )

137
quae sua sunt, quaerunt, non ea, quae sunt Christi Iesu. quamquam nihil umquam illi negasse credendus sit, quem ad esum uituli cohortatur.

Epulari nos oportet et gaudere, quoniam hic frater tuus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. confidamus igitur et nos uiuere posse per paenitentiam, qui fueramus mortui per delicta. et hic quidem ipse filius reuertitur; in superioribus uero, in oue scilicet et in dragma, quod errarat, adfertur et, quod perierat, inuenitur.

et simili tres parabolae fine clauduntur, dum et in ista ponitur: perierat et inuentus est, ut intellegamus diuersis similitudinibus de eadem peccatorum susceptione signatum.