Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. \'tantus\', inquit Israhel, \'sanguis effusus est, tot hominum caesa sunt milia, et nullus eorum nostrae extitit salutis redemptor. ipse Iosias, qui placuit in conspectu tuo, et nuper Macchabaei, qui pro tua hereditate pugnabant, [*](3 *Ps. 88, 31-34 15 cf. Matth. 7, 22. Luc. 13, 26 17 Luc. 15, 31 19 Luc. 15, 29 22 cf. IV Eeg. 22, 2 ) [*](1 praec. mea S quo WX 2 longuam B longinquam S sum DB es om. 2D S sum in mg. m2 X si autem 2 derelinquerent X (corr.) derelinquerint W deliquerint Q 5 iustitias WXQ 7 iustitias D (corr.), peccata B 8 auferam] dispergam D eo] eis SDB 9 id in quod A in (eras. X) id in quo WX id quod Q 10 ambulat 2D,Ba.c. facit ZXD,Ba.c.m2 11 non s. l. 2 semp. fu. ed.] fuisse semp. docetur B fu. ed.] fuerit et docemur Q fuisse docetur (dicitur Xm2) ZD,Xp.c.m2 13 est om. ZDB 14 inuideri WX 15 dicentes nonne S 16 alt. et AX, om. cet. fecimus et S eicimus 2D 17 sit] sint (n eras.) J 18 explicabimus B 19 mihi ded. A, item p, 135,15, sed cf. p.135, 7 20 israhel A populi israel B israel cet. 21 tot om. WX 23 macchabei AX machabaei DQ machabei WB mahabei (machabei m2) 2 ab (eras.) hereditate TI\' )

135
contra fas sanctitatis hostium gladiis interempti sunt, et nullus cruor nobis reddidit libertatem: ecce adhuc Romano imperio subiacemus. non propheta, non sacerdos, non iustus quisquam immolatus est nobis, et pro luxurioso filio, id est pro gentibus, pro peccatoribus totius creaturae gloriosus sanguis effusus est; cumque merentibus minora non dederis, inmeritis maiora tribuisti. numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer\'.

erras, Israhel; dic potius: \'ut tecum epularer\'. aut potest tibi aliqua esse iocunditas nisi patre tecum celebrante conuiuium? saltem exemplo docere praesenti. reuerso filio iuniore et pater laetatur et pueri. manducemus, ait, et epulemur, non \'manducate et epulamini\'. at tu ea mente, qua inuides fratri, qua a patris recedis aspectu et semper in agro es, nunc quoque uis absente eo inire conuiuium. numquam dedisti mihi haedum.

numquam pater deteriora dat munera. habes uitulum immolatum: ingredere, manduca cum fratre. quid haedum quaeris, cui agnus est missus? et, ne simules te nescire, quod missus est, Iohannes tibi eum in heremo demonstrat: ecce agnus dei, ecce, qui to llit peccata mundi. et pater quidem quasi clemens et paenitentiam tribuens te hortatur ad uitulum non immolans haedum, quem stare scit a sinistris. tu uero in fine saeculi [*]( 7 Luc. 15, 29 11 Luc. 15, 23 15 Luc. 15, 29 19 *Ioh. 1, 29 22 cf. Matth. 25, 33 ) [*](1 fas s. I. m2 2 nullus eorum Q nullius S 2 reddit X 3 non sacerdos s. l. 2 4 quisque 2 pro nobis 2p.c.m2,s alt. est 8. l. 2 5 alt. pro om. B peccatricibus B glor.] glor. creatoris B 7 non (eras.) tribuisti W 8 erras-epul.] in mg. inf. m2 2, om. W 9 epuler Q ibi al. esse W tibi esse al. 2DB esse tibi al. S 10 saltim ΣWB 11 puer Q 12 aepulemini (alt. e in ras. m2) 2 13 ad (at m2) tu ea X ad tua W aut tua Q 14 nunc] num WX abs. eo] ex absente m2 2 absentem W eo absente S 15 mihi ded. J numquam] quê (e in ras. m2) W 16 ditiora B ditiora D diciora 2 17 quaeris om. W cui] cum W miss. est W 18 et om. W missum D iohannis Xa.c.m2 19 eum om. IVXQ demonstrabat 2 demonstrauit DB 20 peccatum B 21 ad s. l. 2 22 quem—haedum] in mg. sup. m2 X scitis (s. l.) Σ putas W in sinistris W ad sinistram ς flnem WX )

136
ipse tibi es haedum immolaturus antichristum et cum amicis tuis, spiritibus inmundis, eius carne saturandus expleto uaticinio: tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Aethiopibus.

Cum autem filius tuus hic, qui comedit omnem facultatem suam uiuens cum meretricibus, uenit, et occidisti ei uitulum saginatum. confitetur et nunc Israhel saginatum uitulum fuisse, qui caesus est; intellegunt uenisse Christum, sed torquentur inuidia et nolunt fratre non pereunte saluari.

Ipse autem dixit illi: fili, tu mecum es semper et omnia mea tua sunt. filium uocat, licet intrare nolentem. quomodo autem dei omnia Iudaeorum sunt? numquid angeli, throni, dominationes ceteraeque uirtutes? \'omnia\' ergo intellegamus legem, prophetas, eloquia diuina.

haec ei dedit, ut in lege eius meditaretur die ac nocte, secundum illum canonem, quem saepe exposuimus, scripturarum \'omnia\' non ad totum referenda esse, sed ad partem maximam, ut ibi: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt, et alibi: omnes, qui uenerunt ante me, fures fuerunt et latrones, et Paulus ad Corinthios: omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, et ad Philippenses: omnes enim, [*](3 *Ps. 73, 14 5 *Luc. 15, 30 11 *Luc. 15, 31 16 cf. Ios. 1, 8. Ps. 1, 2 18 Ps. 13, 3 19 *Ioh. 10, 8 21 *I Coi\\ 9, 22 22 *Phil 2, 21 ) [*]( 1 tibi om. W es s. l. m2 W ante christum W anticristum (jpr. i ex e) X 3 caput 2DB drac. magni S eum in D,Zp.c, 4 aethiopum 2WD 5 hic om. 2 cSmedit B deuorauit S omnem substantiam suam B facultatem suam W, om. X 6 et ΔWX, um. cet. 7 ei] illi B, om. 2Q 8 uit. sag. W intellegunt om. W 9 ininuidia (pr. in exp.) B fratre om. W non per.] non poterunt W redeunte Q 11 illi om. W semp. m. es S 12 mea omnia S 13 sint 2D 16 meditarentur S illut (t ex n) D illud 2 canonem] in ras. m.2 B nomen 2D 17 quem] quam 2 q (0 in ras. m2) B saepe exp.] se proposuimus W in scriptura 2 18 ref. esse om. W referendum Za.c. referanda Q refferenda B maxime 2 22 et om. 2 ad s. 1. 2 philipenses WXQ,2 (alt. e ex i) )

137
quae sua sunt, quaerunt, non ea, quae sunt Christi Iesu. quamquam nihil umquam illi negasse credendus sit, quem ad esum uituli cohortatur.

Epulari nos oportet et gaudere, quoniam hic frater tuus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. confidamus igitur et nos uiuere posse per paenitentiam, qui fueramus mortui per delicta. et hic quidem ipse filius reuertitur; in superioribus uero, in oue scilicet et in dragma, quod errarat, adfertur et, quod perierat, inuenitur.

et simili tres parabolae fine clauduntur, dum et in ista ponitur: perierat et inuentus est, ut intellegamus diuersis similitudinibus de eadem peccatorum susceptione signatum.