Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

lbene quidem dicis et fecisti cuncta, quae iusseram\'? sed: \'mecum es\', inquit, \'semper. mecum es lege, qua stringeris; mecum es, dum mihi et in captiuitatibus erudiris; [*]( 2 Luc. 15, 29 4 *Rom. 9, 30-32 9 cf. Phil. 3, 6 12 *Luc. 18, 11 16 *Luc. 15, 30 17 *Luc. 15, 29 20 *Luc. 15, 31 ) [*]( 1 idololatriam W,Xa.c.m2 2 quot B annos D 4 diceimw DQB quia] qui\' IV quod B 6 autem om. 2D 7 ad ex in A 8 sed— oper.] in ras. m2 B sed] se D legis s. l. m2 X ergo et] autem Q et ex eius s. I. 2 9 quia 2 in om. ZD iustitiae 2 11 iudaeos 2WX iudaeuni Q uere 2 12 deus ΔW dicentis deus DB,2Xp.c.m2, om. Q 13 sicut et A 14 sicut et 2DB nonne] non Q 15 ea quae] quod Q isto. (Ii in ras. m2) 2 16 hic est S commedit 2a.c.,B omnem s. I. 2 suam om. DB 17 ad id] adit (addit m2) W numq. mand. t. 2 18 numquam] non B 20 filii d semp. m. es 2 21 numquid] non Q 22 alt. mecum ex me Xm2 23 adstringeris B )

134
mecum es, non quia mea praecepta conpleueris, sed quod te in longam regionem abire non passus sim; mecum es ad extremum secundum illud, quod locutus sum ad Dauid: si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis iniustitias eorum; misericordiam autem meam non auferam ab eo\'.

quo testimonio et id, in quo filius senior gloriatur, falsum esse conuincitur, dum in dei iudiciis non ambulauit et eius mandata non fecit. et, quomodo ista non faciens cum patre semper fuerit, edocemur: dum peccans uisitatur in uirga et uisitato misericordia non negatur.

nec mirandum est patri eum ausum fuisse mentiri, qui fratri potuit.inuidere, maxime cum in die iudicii quidam inpudentius mentiantur: \'nonne in nomine tuo comedimus et bibimus et uirtutes multas fecimus, daemonia eiecimus?\' quid uero sit: et omnia mea tua sunt, suo loco, congruentius explicabitur.