Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui. hoc est, quod Paulus apostolus loquitur: quid ergo dicimus? quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; Israhel uero sectando legem iustitiae ad legem iustitiae non peruenit. quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis.

potest ergo et ex eius persona dici, qui iuxta eundem apostolum in iustitia, quae ex lege est, sine reprehensione uersatus sit, licet mihi uideatur magis se iactare Iudaeus quam uera dicere ad exemplum illius pharisaei: deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines, raptores, iniusti, adulteri, et sicut hic publicanus.

oro te, nonne tibi uidetur ea, quae ille de publicano dixerat, dicere iste de fratre: hic, qui comedit omnem substantiam suam uiuens cum meretricibus? ad id autem, quod ait: mandatum tuum numquam praeteriui, patris sermo non congruit; non enim confirmauit uera esse, quae dixerat filius, sed irascentem alia ratione conpescuit: fili, tu mecum es semper. numquid ait: