Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et coeperunt epulari. hoc conuiuium cotidie celebratur, cotidie pater filium recipit: semper Christus credentibus immolatur.

Erat autem filius illius senior in agro. hucusque de persona iunioris filii disputatum est, quem secundum [*](1 *Esai. 52, 7 3 *Lnc. 15, 23—24 8 cf. Ps. 62, 6 9 Ps. 44, 2 15 *Luc. 15, 10 18 Luc. 15, 24 21 *Luc. 15, 25 ) [*]( 1 pacis W 6 penitentiam Xa.c.m2 poenitenciam W penitentiae (penitentis m2) B pe(oe)nitentiae 2D paenitentis S salute Q\' 7 est s. l. m2 X carni Xa.c.m2 8 lect. mec. B qua J,Xa.c. quia 2WDQ,Xp.c. quia eius (eius del. m2) B pinguine Za.c.m2 pinguidine d pinguitudine WX saturati] salutari Q 9 lauduum 2a.c.m2 D, -dem W,Xa.c.m2 -dis S inrumpimus Xa.c.m,2 eructauit (ct in ras. m2) B eructuauit 2,Dp.c, 10 quidem SD 11 contextum WXQ 12 hoc arbitrantur 2 arbitrentur hoc S ait] dicit 2p.c. 13 hic om. Q 14 par. sup. S 15 sic om. Q * 16 quia gaud. S coram] 8. I. Z, om. W nobis (exp.) coram A uno peccatore QB,2WX p.c.m2 17 agente QB,ZWp.r. 21 autem s. l. m2 X eius B, om. D 22 iun. fil. dWX fil. iun. cet. ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( ,9 )

130
praesentem parabolam in publicanis et peccatoribus, qui a domino ad paenitentiam prouocabantur, debemus accipere, secundum mysticos autem intellectus de futura quoque uocatione gentium prophetari.

nunc ad seniorem filium sermo transgreditur, quem multi simpliciter ad omnium sanctorum personam, multi proprie ad Iudaeos referunt. et de sanctis quidem non difficilis interpretatio est in eo, quod dicitur: numquam mandatum tuum praeteriui, licet illud uideatur obsistere, quod reuersioni fratris inuideat. in Iudaeos autem cum liuor in fratris salute conueniat, hoc repugnat, quod numquam se dicat eius praeterisse mandatum; de quibus quid nobis uideatur, suis locis conabimur explanare.