Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et adferte uitulum saginatum et occidite, et manducemus et epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. uitulus saginatus, qui ad paenitentium immolatur salutem, ipse saluator est, cuius cotidie carne pascimur, cruore potamur.

fidelis mecum lector intellegis, qua pinguedine saturati in ructum laudum eius erumpimus dicentes: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, licet quidam superstitiose magis quam uere non considerantes textum psalmi ex patris persona hoc arbitrentur intellegi.

quod autem ait: epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est, ad eundem superioris parabolae pertinet sensum, in qua dicitur: sic, dico uobis, gaudium erit coram angelis dei super unum peccatorem paenitentiam agentem.