Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

fidelis mecum lector intellegis, qua pinguedine saturati in ructum laudum eius erumpimus dicentes: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, licet quidam superstitiose magis quam uere non considerantes textum psalmi ex patris persona hoc arbitrentur intellegi.

quod autem ait: epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est, ad eundem superioris parabolae pertinet sensum, in qua dicitur: sic, dico uobis, gaudium erit coram angelis dei super unum peccatorem paenitentiam agentem.

Et coeperunt epulari. hoc conuiuium cotidie celebratur, cotidie pater filium recipit: semper Christus credentibus immolatur.