Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quae autem potest maior esse clementia, quam ut filius dei hominis filius nasceretur, decem mensum fastidia sustineret, partus expectaret aduentum, inuolueretur pannis, subiceretur parentibus, per singulas adoleret aetates et post contumelias uocum, alapas et flagella crucis quoque pro nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolueret patri factus oboediens usque ad mortem, et id opere conpleret, quod ante ex persona mediatoris fuerat deprecatus dicens: pater, uolo, ut, quomodo ego et tu unum sumus, et isti in nobis unum sint?

ergo, quia ad hoc uenerat, ut, quod erat inpossibile legis, quia nemo ex ea iustificabatur, ineffabili misericordia uinceret, publicanos et peccatores ad paenitentiam prouocabat conuiuium quoque eorum expetens, ut et inter conuiuia docerentur, sicuti manifestum esse poterit ei, qui euangelia sollicita mente perlegerit, quomodo et cibus eius et potus et deambulatio et uniuersa, quae gessit, salutem hominum procurarint. hoc uidentes scribae et pharisaei aduersum legem eum facere dicebant: ecce homo uorax et uini potator, [*]( 4 cf. Verg. Buc. IV 61 5 cf. Luc. 2, 12 cf. Lnc. 2, 51 7 cf. Gal. 3, 13 8 cf. Phil. 2, 8 10 *Ioh. 17, 21 12 *Rom. 8, 3 13 cf. Gal. 5, 4 20 ♦Matth. 11, 19 ) [*]( 1 chir. mort. quod erat S cirographum B cyrographum 2X cyrografhum W cyrografum Q mortis om. XQ mortis (m in ras. m2) B affligens WX,B (1 eras.) 2 obstentui D hostentui B 3 maior pot. esse DB maior esse pot. Σ 4 nasceretur] in ras. m2 B putaretur ZD menHum Δ,Wa.c.m2 mensuum D,Za.r. Wp.c.m2Xa.c.m2 mensium QB,2p.r.Xp.c.m2 fastidium D 6 adolesceret B,Zmg., ras. i. t. et] sed W 7 alapes X (corr. m. rec.), alaphas W quoque] que Z, om. D fierit Δ, W (luerit m2) 8 absoluerit A 9 conpleret om. D ex om. D 11 unum] idem S sumus ita 2DB,Q (ita add. m2) 12 quia] qui ΣWX 13 legi Q,Bp.r. 14 prouocabat om. W 15 et om. ZDB in 2 (s. 1.), D,B (corr.) conuiuio (alt. o in ras.) I 16 sicuti WXQ sicut cet. pot. esse B qui in D 17 pr. et om. 2 18 gessit in corpore S salutem A -te D -tis W -ti cet. procurarent 2D -rit XQ -ret W 19 aduersum AX -sus cet. uerba adu. leg. eum fac. del. Bm2 )

115
amicus publicanorum et peccatorum. nam et ante reprehenderant, quare curaret in sabbatis dominus.

ergo, ut hanc eorum accusationem clementiae ratione superaret, tres parabolas posuit, e quibus una est nonaginta nouem ouium in montibus relictarum et unius perditae, quae pastoris umeris est reuecta, alia dragmae, quam mulier accenso lumine perquisiuit et inuenta ea uicinas ad laetitiam conuocauit dicens: congratulamini -mihi, quia inueni dragmam, quam perdideram, tertia uero duorum filiorum, de qua ut disputarem pauca, iussisti.