Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

itaque hinc omnis inuidia, cur, quos legis praecepta damnarent, eorum confabulationem atque conuiuium dominus non uitaret. et haec Lucas; ceterum Mattheus ita loquitur: cum autem discumberent in domo, ecce multi peccatores et publicani uenientes recumbebant cum Iesu et discipulis eius. J [*](1 *Luc. 15, 31 5 cf. Rom. 5, 12 14 *Luc. 15, 2 16 *Luc. 1 15, 1 20 *Hattb. 9, 10—13 1 ) [*](1 et illud-sunt om. Q semp. m. es 2 2 ais] s. I. 2 magis WI ut ais S 8 alt. iusto om. Q 4 conueniri W max. fr. S 5 intrauit WX 6 eius 2DB nusquam Ba.c. numquid S 7 foras W 8 obsiaterit D obsisteret 2 9 leticia W 11 disserte (pr. s eras.) B,Q (ex diseerte), desertae W causa Wa.c.m2 12 pro in s. l. 2 alt. in om. WX modi] s. I. A, modo 2 (corr.) 13 ob om. D responsi D 14. pbariesaei D pharisey B musitabant codd. praeter dX quia D 15 cum eis uesc. A pascit cum eis D quippe] quidem B 16 promiserat W er. aut. acc.] uenerant autem W omnes om. X 17 uolentes aud. QB hinc s. I. 2 19 conuictum lVXQ non s. I. 2 20 mattheus AX matheus cet. loq. ita D discumberint A diacumberet QB 21 domum D multi] om. 2D, s. I. m2 B 22 Iesu] eo Q s. I. et AQ et cum cet. )

113
quod uidentes pharisaei dicebant discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister \'uester? qui audiens dixit: non necesse habent sani medicum, sed male habentes. euntes autem discite, quid sit: misericordiam uolo et non sacrificium. non ueni I uocare iustos, sed peccatores.

Marcus quoque in eadem uerba consentit. igitur, ut diximus, omnis ex lege quaestio na- I scebatur. lex quippe iusti tenax clementiam non habebat, sed, quicumque adulter, homicida, fraudator et, ut breuiter dicam, mortali crimine tenebatur, nulla uenia paenitentiae laxabatur a crimine, oculum pro oculo, dentem pro dente, animam pro anima iubebatur exsoluere. omnes itaque declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non erat, qui faceret bonum, non erat usque ad unum. ubi autem abundauit peccatum, superabundauit gratia et misit deus filium suum factum ex muliere, qui destructo medio pariete fecit utrumque unum et austeritatem legis euangelii gratia temperauit. unde et Paulus ad ecclesias scribens:

gratia uobis, inquit, et pax a deo patre et domino Iesu Christo: gratia, quae non ex merito retributa, sed ex donante concessa est; pax uero, qua reconciliati deo sumus, habentes propitiatorium dominum Iesum, qui donauit nobis delicta nostra et deleuit, [*](6 cf. Marc. 2, 15-17 8 cf. II Mach. 10, 12 11 cf. Ex. 21, 23-25 12 *Ps. 13, 3. *Rom. 3, 12 14 *Rom. 5, 20 15 Gal. 4, 4 16 cf. Eph. 2, 14 18 *Rom. 1, 7 etc. 20 cf. Rom. 9, 12 21 cf. I Ioh. 2, 2 22 cf. Col. 2, 13-15 ) [*](1 illius WXQ 2 pecc. et publ. g manducant Wa.r.yD 3 uester om. W medico Q 5 sit] est Q enim ueni S 6 quoque] 8. Z. m2 (super ras. 4 litt.) 2 8 iustitiae ZDB habet 2a.c. 10 tenebantur 2a.c. ucniae paenitentia WXQ 11 dente] dentem D animam] anima Q anima] anime Wa.c.m2 12 iubebantur ZB declinauerant WXD 13 inutile Xa.c.m2 sunt] erant WXD 14 autem om. WXQ 15 et gratia s 16 distructo Z,Xp.c. defracto D utraque (a in ras. m2) B 19 et dom. nostro B nostro et dom. ZW 20 re- tribuit Q don. dco B 21 uera Wp.c.m2 deo rec. D eum. deo 2 habentes om. D propitiatorem 2 (e in ras. 2 litt.), W 22 nostrum ihm xpm s ) [*]( LIY. Hieron. Epist. I. ) [*]( 8 )

114
quod erat chirographum mortis contra nos, adfigens illud cruci, et principatus et potestates fecit ostentui triumphans eas in ligno.

quae autem potest maior esse clementia, quam ut filius dei hominis filius nasceretur, decem mensum fastidia sustineret, partus expectaret aduentum, inuolueretur pannis, subiceretur parentibus, per singulas adoleret aetates et post contumelias uocum, alapas et flagella crucis quoque pro nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolueret patri factus oboediens usque ad mortem, et id opere conpleret, quod ante ex persona mediatoris fuerat deprecatus dicens: pater, uolo, ut, quomodo ego et tu unum sumus, et isti in nobis unum sint?