Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec interim iuxta mediocritatem sensus mei breuiter strictimque dictaui. ceterum sciat beatitudo tua in istiusmodi disputationibus molestiam in legendo non debere subrepere, quia facile et nos potuimus aliquid ementiri, quod exuna uoce solueret quaestionem, sicuti et ceteros fecisse monstrauimus. sed magis condecet ob ueritatem laborare paulisper et peregrino aurem adcommodare sermoni, quam de aliena lingua fictam ferre sententiam.. [*]( 5 *Matth. 21, 9 8 *Esai. 34, 5 ) [*]( 1 obsecro] om. DB obs. domine LZ 2 fac. s. I. Z subaudiatur LZ 3 mattheus S matthaeus S 4 osianna ex osanna m2 Z osanna cet. 5 ba»rama 33 rama W ossanna 2 (corr.), W 6 in caelum] del. m2 B in caelo W id est THS, om. cet. ad s. l. 2 7 et om. W 8 in hoc (exp.) hebriatus B 12 modestiam W in (s. l. B) legendo WDB legendo cet. subripere WℬD,Σp.c.Ba.c.m2 13 aliquid om. Lℬ emendare Da.c. ementire W uocem D 14 sicuti W sicut cet. 15 condocet W 16 referre 218 alibi referre D referri L )

111

XXI. AD DAMASUM.

Beatitudinis tuae interrogatio disputatio fuit et sic quaesisse quaerenda uiam est dedisse quaesitis. sapienter quippe interroganti sapientia reputabitur. ais: \'quis est iste in euangelio pater, qui duobus filiis substantiam diuidit? qui duo filii? qui maior quiue minor? quomodo iunior acceptam substantiam cum meretricibus dissipat, fame facta a principe regionis praeponitur porcis, siliquas comedit, ad patrem redit, accipit anulum, stolam et immolatur ei uitulus saginatus? qui sit maior frater et quomodo de agro ueniens susceptioni fratris inuideat? et cetera, quae in euangelio plenius explicantur\'.

addis insuper: \'scio multos diuersa in hac lectione dixisse b et fratrem maiorem Iudaeum, minorem aestimasse gentilem. sed quaero, quomodo Iudaico populo possit aptari: ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui, et numquam dedisti mihi haedum, ut [*]( I, 4 *Prou. 17, 28 6 cf. Luc. 15, 11-32 15 Luc. 15, 29 ) [*]( J = Lugdunensis 602 s. VI. ) [*]( 2 = Turicensis Attgiensis 41 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](X = Parisinus lat. 9532 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](Q = Duacensis 247 s. XI. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad damasum papam urbis romae de eo quod in enaugelio legitur homo quidam habuit duos filios J ad damasum de filio prodlgo 2DB ad supra dictum papam de frugi (fruge X) et luxuriosis filiis IVX ad damasum de frugi et luxurioso filiis Q; Hieronymi nomen exhibent tituli in dSDQB 4 quaerendo ZD,B (eras.) -dam J uia D 6 euangelitt J qui duobus in ras. m2 B alt. qui] quid W 7 qui] quis WXQ iunior] minor S 9 siliquas] in ras. m2 B si aliquas (siliquis m2) W rediit D 10 accepit W, Σa. c. an. et 2DQ 11 quis S susceptione X 13 scio] scito W,X (corr.) in h. lect. diu. S 14 extimasse B existimasse S gent. populum W 16 annos D,Sa.c. seruiui S 17 praeterii S )

112
cura amicis meis epularer, et illud: fili, tu mecum es semper et omnia mea tua sunt. si autem\', ais, \'de iusto et peccatore uoluerimus esse parabolam, iusto non poterit conuenire, ut de salute alterius, et fratris maxime, contristetur. si enim inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum et imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius, numquam personae iusti tam inmanis inuidia poterit coaptari, ut foris steterit et clementissimo patri rigidus obstiterit solusque liuore cruciatus laetitiae domus interesse noluerit\'.

Itaque, sicut in ceteris parabolis, quae non sunt a saluatore dissertae, quam ob causam dictae sint, solemus inquirere, ita et in hac facere debemus, quare dominus in istiusmodi uerba proruperit et ob quam interrogationem responsionis similitudo prolata sit. scribae et pharisaei mussitabant dicentes: quare hic peccatores recipit et uescitur cum eis? superior quippe sermo praemiserat: erant autem accedentes ad eum omnes publicani et peccatores audire eum.