Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cumque adhuc longe esset, uidit eum pater eius et misericordia motus est. antequam dignis operibus et uera paenitentia ad patrem rediret antiquum, deus, apud quem cuncta futura iam facta sunt et qui omnium est praescius futurorum, ad eius praecurrit aduentum et per uerbum suum, quod carnem sumpsit ex uirgine, reditum filii iunioris anticipat.

Et procurrens incubuit super collum ipsius. ante uenit ad terras, quam ille domum confessionis intraret, incubuit super collum ipsius, id est corpus sumpsit humanum, et, sicuti super pectus Iohannes recubuit, qui secretorum eius effectus est particeps, ita et iugum suum leue, id est mandatorum suorum facilia praecepta, ex gratia magis quam ex merito super iuniorem filium conlocauit.