Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed ne uideremur aliquid praeterisse eorum, quas Iudaei uocant δευτερώσεις et in quibus uniuersam scientiam ponunt, nunc breuiter illud adtingimus, quare in Hebraeo sit positum: et quis ibit nobis? sicut enim in Genesi dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ita et hic puto dictum: quis ibit nobis? «nobis\' autem quibus aliis aestimandum est, nisi patri et filio et spiritui sancto, quibus uadit, quicumque eorum obsequitur uoluntati?

et in eo quidem, quod unius loquentis persona proponitur, diuinitatis est unitas; in eo uero, quod dicitur \'nobis\', personarum diuersitas indicatur. legimus in Canticis Canticorum uocem sponsi dicentis ad sponsam: surge, ueni, proxima mea, sponsa mea, columba mea, quia ecce hiems transiit, pluuia abiit sibi. quando enim anima in cogitationum tranquillitate consedit, quando supra petram fundata [*]( 1 Esai. 6, 8 Esai. 6, 8 3 Esai. 6, 8 13 Gen. 1, 26 20 *Cant. 2, 10—11 23 cf. Matth. 7, 24-25 etc. ) [*]( 1 respondebimus BS -demus cet. 4 et] aut FSB 5 aquila et SBS et audiui-dicentis s. l. B 6 et] aut FSB nobis] seq. ras. 6 liit. S 8 recusaret FΣ,Ba.c. recusauerit S 9 sed] s. I. S, om. L uideamur S eor. praet. S earum S 10 quas] quos (quae m2) B uoc. deuterosis L,Za.c.B uoc. deuteron uel deuterosis FS,Ip.c. deuteron uoc. deuterosis D 11 illud s. I. L attingamus S 14 et s. I. L puto s. l. m2 F et quis S 15 extimandum B extimandus D 18 est LZ et cet. unitatis S,Fp.c.m2 unitatis est B 19 canticis] cantica L,2 (corr.), B 20 dicentis om. B sponsam] sponsa D ueni om. D 21 spousa] speciosa S 22 habiit S (corr.), B cogitatione tranquillitatem cocld. praetcr BS 23 consedit S consistit B consentit (s. l. Σ) cet. sentit S )

102
est et fides eius alta radice fixa est, uniuersi temptationum fluctus sibi pertranseunt et ei non peatranseunt, qui temptatur.

notandum autem, quomodo ad ld, quod dominus dixerat: quem mittam et quis ibit nobis? propheta ex parte responderit: ecce ego, mitte me et sequenti tacuerit intellegens nullum hominum dignum esse, qui deo pergeret et omne iter suum eius faceret esse, qui mitteret. quam humilitatem dominus aduertens, quod se secundis putaret indignum, imperauit sequentia dicens: uade.

(21.) Septuaginta: et dixi: ecce ego sum, mitte me; Aquila et Theodotion: ecce adsum, mitte me; Symmachus: ecce, mitte me. deus, qui uocauit ea, quae non sunt, quasi sint, et qui dixit: ego sum, qui sum, et alibi: qui est, misit me, quoscumque uocauerit, statim facit subsistere, quoniam omnia, quae absque eo sunt, non sunt.

unde propheta purgatus a uitiis ausus est dicere: ecce ego sum, licet in Latinis codicibus propter interpretum uarietatem \'sum\' non sit adpositum. quidam obseruandum putant, ad quos prophetas \'mittentis\' aut \'missi\' sermo dicatur, quod est Graece \'apostolus\', et hanc esse differentiam nolunt, ut, quicnmque mittantur, et prophetae sint pariter et apostoli, ad quos uero mittentis sermo non ponitur, tantum prophetae sint; quod ego [*](3 Esai. 6, 8 5 Esai. 6, 8 9 Esai. 6, 9 10 Esai. 6, 8 12 cf. Rom. 4, 17 13 Ei. 3, 14 Ex. 3, 14 ) [*]( 3 not. est B 4 responderet 2p.c.m2 respondit B 6 hominem L2 7 fac. eius B eius om. D 8 se] s. I. add. de m22 secundum F sequendi (quendi in ras. m2) B portaret F.Z (corr.) indignum s. I. m2 2 10 dixi ΣΒ dixit cet. sum om. D mitete D 12 uo- cat Bp.c,m2g 13 pr. qui s. 2. 2 14 me] seq. ras. 5 litt. 2 subsistere] add. quae (quod 5) satis daret (claret S) exemplis in uiuente matheo (ex mateo B, matthaeo S) euangelista et (et in s) lazaro IIII (quatriduano s) iam mortuo qui (ex quia B) statim ut sunt uocati a domino et ille sepulchrum auaritiae reliquid(t) et ille suete (iste suae g) mortis Bg 16 in s. Z. 2 17 uarietate L 18 appositum BS putans D prophetans FL,ZB(ex propheta m2) 20 uolnit F, eras. 2, om. S ut] ct L 21 pr. et om. 2 pariter s. I. 2 22 ponitur] sponte D )

103
superfluum puto.

et quia semel ad tractatum istius uocabuli uenimus, sciendum \'Silam\', collegam Pauli, lingua Hebraea \'apostolum\' dici, qui cum eo nonnullas epistulas scribit; et uitiose \'Siluanus\' legitur pro \'Sila\', cum Siluanum in apostolorum Actis nOlI legimus.

XIX. EPISTULA DAMASI AD HIERONVMUM.

Dilectissimo filio Hieronymo Damasus episcopus in domino salutem.

Commentaria cum legerem Graeco Latinoque sermone in euangeliorum interpretatione a nostris, id est orthodoxis, uiris olim ac nuper scripta de eo, quod legitur: osanna filio Dauid, non solum diuersa, sed etiam contraria sibimet proferunt. dilectionis tuae ardenti illo strenuitatis ingenio abscisis [*]( 3 cf. I Thess. 1,1 4 cf. Act. cap. 15-18 passim 12 Matth. 2l, 9 ) [*]( 1 superfluo F puto om. L ad tractum (corr.) F attractatum B 2 silam Z sileam FB scileam (c exp.) S sjrleam LD 3 scripsit B 4 siluanum S siluani D sila Z silea LBS silea D sylea F actis S 5 legerimus S legamus Bp.c.m2ς ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*]( 2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*]( S3 = Caroliruhensis Augiensis 105 8. IX-X (praebet duo apographa [fol. 4P in mg. inf. (= 331) et fol. 47r-r in mg. (= 932)], quorum consensus = fR). ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X.-) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*]( u = Vindobonensis lat. 690 s. X in schedula postea inserta s. XII. ) [*]( 7 item damasi ad hieronimum A epistola damasi papae ad hieronimum ΣΜ damas hier ℬ2 item damasus hieronimo D epistola damasi papae ad hieronimum presbiterum \'III\' capitulum b; titulo caret 231 8 hieronimo codd. in domino s. 1. S 11 est ab S31 12 ac] a 832 conscripta b 13 sibim. contr. b contrario D 14 tuae est ut S illo tuae ℬ1b strennuitatis b studium etatis D abBcissis 931 (corr.), s )

104
opinionibus ambiguitatibusque subplosis, quid se habeat apud Hebraeos, uiuo sensu scribas, ut hoc, sicut et de multis, tibi curae nostrae in Christo Iesu gratias referant.

XX. AD DAMASUM.

Multi super hoc sermone diuersa finxerunt, e quibus noster Hilarius in commentariis Mathei ita posuit: \'osanna\' Hebraico sermone significatur\'redemptiodomusDauid\'. primum \'redemptio\' lingua Hebraea \'pheduth> interpretatur, deinde \'domus\' \'beth\', \'dauid\' uero in hoc loco non esse nomen insertum omnibus patet. alii opinati sunt \'osanna\' \'gloriam\' dici — porro \'gloria5 \'chabod\' appellatur —, nonnulli \'gratiam3, cum \'gratia\' \'thoda1 siue \'anna\' nuncupetur.