Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sequitur: et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. et duabus quidem uelabant faciem et duabus uelabant pedes et duabus uolabant. et clamabant alter ad alterum et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth, plena est uniuersa terra gloria eius.

uolumus scire, quae sint seraphim stantia in circuitu dei; quae sex alae unius et simul iunctis duodecim; quomodo duabus uelent faciem et duabus pedes et duabus uolent, cum superius in circuitu dei stare dicantur, aut quomodo stent in circuitu, cum duo sint; quid sit illud, quod alter ad alterum clamitent et ter sancti nomen ingeminent; quomodo superius domus plena gloria et nunc terra esse dicatur.