Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sequitur: et plena domus a gloria eius. domus dei, quae sursum est, gloria plena conspicitur; haec uero, quae deorsum est, nescio an plena sit gloria, nisi forte secundum psalmistae sensum dicentis: domini est terra et plenitudo eius nos quoque dicamus eos esse in terra plenos gloria, qui possint dicere: nos omnes ex plenitudine eius accepimus.

istam domum sapientes mulieres aedificant et insipiens dissipat manibus, de ista et Esaias loquitur: et erit in nouissimis diebus manifestus mons domini et domus dei in summis montibus et eleuabitur super colles. haec est domus, de qua et alibi supra dictus [*]( s ) Paulus sacrata uoce testatur: et Moyses quidem fidelis [*]( 11 *Esai. 6, 1 14 Ps. 23, 1 16 *Ioh. 1, 16 17 cf. Prou. 14, 1 18 *Esai. 2, 2 22 *Hebr. 3, 5-6 ) [*]( 1 intellegitis FL2a.c.m2,D 2 perspicietis (per in ras. m2) B prospicietis LS percipietis W 3 enim om. DS 4 clnserunt W 5 oc. suis 2 audiunt D cor D 6 conuertant se (ad me add. W) LZW conuertantur cet. eos S 7 faciat (corr.) D sciat FD 8 sanctum om. W 9 filium a. 1. L 10 spiro sanctum W,B (in mg. sčm m2) 11 Seq.] 8. I. m2 2, om. LWB plena erat BS a D, om. cet. gloria] maiestate DS 12 consp.] confltetur S 14 sens. ps. W 15 eos esse (estfe eos B esse om. 2) in t. pl. gl. LZWB eos in t. pl. (pl. in t. DS) gl. esse FDS 16 possunt W 18 insipientes dissipaut codd. praeter 1V pr. et om. BS 19 manifestatus W manifestus (del. m2 B, om. DS) praeparatus BDS mons-dei W domus domini F mons (s. 1. m2 2) domus domini cet. 22 fideli Dp.c. )

80
in tota domo eius quasi famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant; Christus uero ut filius super domum eius, cuius domus sumus nos, sitamen principium substantiae eius usque ad finem firmum teneamus. de hac et ad Timotheum loquitur: haec autem scribo, ut scias, quemadmodum oporteat te conuersari in domo dei, quae est ecclesia.