Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sequitur: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. uidit et Danihel sedentem dominum, sed non super thronum excelsum et eleuatum. pollicetur et alibi uox diuina dicens: ueniam et sedebo et iudicabo populum in ualle Iosaphat, quod interpretatur \'domini indicium\'.

qui peccator est et mei similis, uidet dominum sedentem in ualle Iosaphat, non in colle, non in monte, sed in ualle et in ualle iudicii; qui uero iustus et Esaiae similis est, uidet illum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. ut autem et aliud inferam: quando eum mente pertracto regnare thronis, dominationibus, angelis ceterisque uirtutibus, uideo excelsum thronum eius; quando autem considero, quo- modo genus dispenset humanum et pro nostra salute saepe descendere dicatur ad terras, uideo humilem et terrae proximum thronum eius.