Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ascensurus dominus ad caelum, quia apostoli, ut homines terrae insistentes, adhuc habebant peccatorum sordibus pollutos pedes, uult eos a delictis penitus liberare, ut eis possit prophetalis sermo congruere: quam speciosi pedes euangelizantium pacem! et imitari ualeant ecclesiae uerba dicentis: laui pedes meos, quomodo inquinabo illos?, ut, etiam si quis post resurrectionem postea his adhaeserit puluis, in inpiam eum excutiant ciuitatem in testimonium laboris, quod eo usque pro omnium salute contenderint facti Iudaeis ut Iudaei, gentibus ut gentiles, ut etiam propria uestigia aliqua ex parte polluerint.

igitur, ut ad propositum reuertamur, sicuti apostoli purgatione indigebant pedum, sic, quia Esaias tantum in sermone peccauerat, labia habebat inmunda et, quantum ego arbitror, quia Oziam in templum inruentem non corripuerat nec iuxta Heliae exemplum libera uoce inpium designarat, labia habebat inmunda.

In medio quoque populi inmunda labia habentis habitem. Esaias, quia conpunctus est et se miserum [*]( 2 *Ioh. 13, 8 3 *Ioh. 13, 9 8 *Esai. 52, 7 9 Cant. 5, 3 11 cf. Matlh. 10, 14 etc. 13 cf. I Cor. 9, 20 18 cf. II Par. 26, 16-19 cf. III Reg. 20 (21), 17-26 21 *Esai. 6, 5 ) [*]( 1 ministrem D abnuo] rennuo B 3 domine (d S) non solum DS 4 pedes meoa S pr. et] s. I. 2, om. FB asc. ergo S ad s. I. 2 5 qui D adsistentes L2B 6 poll. ped. WB ped. poll. cet. 7 pro- phetali D 9 imitare D 10 si quis] s. I. 2, om. D 11 postea om. B his] ad (eras.) hys (corr. m2) F inpiam] ipsa W excutiam F (m super ras.), L2D 12 ciuitate W 13 contenderit codd. praeter WB factus Fp.c.m2 Iudaei] indens F gentilibus BS 14 gentilis Fp.c.m2 aliquid L2 15 ut om. L2 sicut FZW purgationem F2W,D (corr.) 16 sic] hic L quia Es.] isaias qui S quia] qui (corr.) 2 18 ozam D ozias L corripuerit FL,2 (corr.) 19 ex. haeliae IV inpium s. l. 2 designatur F designauerat B 21 in] et in B inmunda] in medio inmundo B polluta 2 22 habitat (at in ras. 2) FZDS habitabat B quia WB qui cet. est om. B )

90
contestatur, purgatione dignus efficitur; populus uero non solum non agens paenitentiam, sed ne sciens quidem, quia labia habeat inmunda, purgationis remedium non meretur. prouidendum igitur sub hoc exemplo non solum, ut ipsi simus iusti, sed, ne cum peccatoribus moremur, quia et hoc in peccati ac miseriae parte ducit propheta.

Sequitur: et regem dominum sabaoth ego uidi oculis meis. aiunt Iudaei Esaiam a maioribus suis idcirco interemptum, quia, cum Moyses posteriora dei uiderit, hic dominum sabaoth oculis carnalibus uidisse se scribat, super hoc deo dicente: nemo faciem meam uidebit et uiuet.

quos interrogabimus, quomodo se deus in lege aliis prophetis in uisione et somnio dicat ostendi, Moysi uero facie ad faciem conloqui, et quomodo stet illa sententia: nemo faciem meam uidebit et u i uet, cum facie ad faciem se ad Moysen locutum esse fateatur. respondebunt utique secundum possibilitatem humanam deum uisum, non ut est, sed ut uoluit se uideri. quibus et nos dicemus eodem modo et ab Esaia esse uisum restante summa, ut Moyses deum aut uiderit aut non uiderit.

uidit: ergo et Esaias uidisse se dicens inpie est interfectus a [*]( 7 *Esai. 6, 5 9 cf. Ex. 33, 20-23 11. 14 *Ex. 33, 20 \' 13 cf. Ex. 33, 11 ) [*]( 1 protestatur S populos W 2 non (eras.) agens L agens non S sed et B nec W quia] qui 2 (corr.), S 3 habeat LDS habebat cet. 5 nec WDS 6 ac] s. l. m2 F hac (corr.) LS et WB misericordiae W parte ZB 7 Seq.] s. l. m2 Z, om. LW 8 oculis meis addidi (cf. supra p. 74, 9), om. codd. 9 contemptum D 10 dom. 8. 1. 2 oc. carn.] s. 1. 2, om. L se om. W scripsit B 12 interrogabimus S interrog∗∗∗∗∗∗ (si interrogemus m2) B interrogauimus cet. se] om. WB posse (corr.) F deum D 13 uisionem W somno F2S,Ba.c.m2 se (s. L m2 B) dicat WB ad faciem s. l. L 15 pr. ad in ras. B alt. adj cum B 16 fatetur F sec.] iuxta FDS 17 alt. ut s. l. 2 18 dicemus W dicimus cet. eod. modo] 8. l. m2 Z, om. FL alt. et 1V, om. cet. ita uisum esse FLZ 19 pr. aut] s. l. m2 Z, om. L 20 uidit] si uidit, uidit S esayas (s. l. qui m2) B isaias qui S se add. m2 Z )

91
uobis, quia deus uideri potest. non uidit: interficite et Moysen cum Esaia, quia eiusdem mendacii reus est dicens se uidisse eum, qui uideri non potest. quemcumque in expositione eius loci super Moysi habuerint intellectum, etiam nos ad Esaiae temperabimus uisionem.

Sequitur: et missum est ad me unum de seraphim et in manu sua habebat carbonem, quem forcipeacceperatdealtari. ettetigitos meum et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit. secundum omnes editiones, quas supra exposuimus, siue duo testamenta intellegere uolueris siue aliquas apparitrices in caelestibus uirtutes siue in signum captiuitatis umbram quandam futurae ueritatis praefiguratam, nunc accipe seraphim.

nos, quia primam sententiam sequimur, euangelicum testamentum missum adserimus ad prophetam, quod habens in se utraque mandata, id est et sua et ueteris testamenti, ignitum sermonem dei duplici praeceptorum acie conprehendit et tactis labiis, quidquid fuerat ignorantiae, hoc, siquidem nos labia interpretamur inmunda, purgationis suae pepulit ueritate.

hanc forcipem Iacob in scala [*]( 6 *Esai. 6, 6-7 17 cf. Prou. 30, 5 20 cf. Gen. 28, 12-13 ) [*](1 non potest W non uidit W si non uidit (uidet m2 B) cet. 2 dič L \'dum dicit BS 3 quem cum LZD quae cum F; s. I. add. enim B in s. I. 2 expositionem 21),F (m eras.) huius WS 4 moysi W moy(i)sen cet. 5 temperabimus S,B (i ex a m2) temperauimus cet. 6 Seq.] s. l. m2 2, om. LW missus Ba.c.m2, S me] seq. de eras. F unus S,F2p.c.m2 de s. I. m2 F 8 acceperat scripsi coll. p. 74, 12 suin(p)serat LWS sumpserant (n eras.) B tulerat cet. tetigi 2B . 9 auferet S (cf. supra p. 74, 13) abstuli 2B abstnllit II\' abstulit cet. 10 circumpurgabit scripsi coll. p. 74, 14 purgabit S purgaui I purgauit (t eras. B) cet. 11 quas] seq. es exp. F duo W,Bp.c. in duo cet. 12 apparitrices W ad(p)paratrices cet. 13 captiuitatis] add. futurae S,B (in mg. m2) uer. fut. codd. praeter W 14 accipies D 15 testimonium D 16 se] se e (eras.) 2 se uisum est F et sua et] ut D 17 ueteri WD 18 conpraehendet W fuerat LWB fuerit cet. 20 purgatione W repulit F reppulit BS populi tuae W ueritatem F2WD puritate S )

92
conspicit; hic est gladius bis acutus; haec duo minuta, quae mulier uidua mittit in dona dei; hic stater duos denarios habens, qui in ore piscis repertus pro domino et Petro redditur; hac duplici, quae unione retinetur, uirtute carbo conprehensus mittitur ad prophetam, quem et in centesimo nono decimo psalmo, cum propheta deum rogaret dicens: domine, libera animam meam a labiis iniquis et alingua dolosa, et post interrogationem spiritus sancti: quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dl0sam?dictumesset: sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis, scimus prophetae esse concessum.

uere quippe desolator carbo, qui linguam puram faciat a peccato, sermo diuinus est, de quo et in Esaia dicitur: habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adiutorium.