Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Est uero quidam, a quo ego perplurima didicisse me gaudeo et qui Hebraeum sermonem ita elimarit, ut inter scribas eorum Chaldaeus aestimetur. is longe alia uia ingressus est. ait enim nullum prophetarum extra Esaiam uidisse seraphim circa deum stantia et ne ipsa quidem seraphim alibi lectitari, dein consummationis et captiuitatis Hierusalem, quae sub [*](1 *Esai. 6, 2 11 cf. Matth. 27, 51 etc. 13 cf. Ioseph. Bell. Iud. VI 5, 3 ) [*](1 stabat W eius om. F 2 alae s. I. m2 F uir W, om. cet. 3 apprime g 4 dei s. I. 2 adsistens W laudant W 5 in s. l. L misteria L mysteria F purgationem LW FD (corr.) 6 suppliciis purgantur (purgari merentur g) BS 8 incendium uerse FD in (exp. B, om. S) incendium subuerse BS incendendae un. S 9 Hierusalem] in ras. 2, add. quam uidemus nunc destructam in mg. m2 B 10 in s. l. m2 2 11 illa tempora 2 13 ioseppus F,L (e ex i) iosepus 2 aditis W abditis cet. uirtute (corr.) 2 15 uero W uero uir B uir cct. perplurima W quedam uel plura B plura cet. 16 hebrea (a in ras.) B hebraeorum S 17 chaldeos W caldeus F2B estimet D extimetur B existimetur LW,2 (pr. i ex e) his B,2W(corr.) alia uia Bp.c.m2 19 dominum FJJS nec Lp.c.m2 lecticari lIr lectari D latitari S 20 dein L,2a.c.m2,W dehinc FDS,2p.c.m2 de (s. 1. m2) inc de (exp.) B captiuitate La.c.m2 Hierasalem] israhelu (0 exp.) L )

87
Nabuchodonosor facta est, signum esse praemissum.

ab Ozia quippe, sub quo prophetare orsus est, usque ad Sedechiam, qui extremus regnauit et qui caecus in Babylonem ductus est. fuisse reges undecim et duodecimum Godoliam, quem constituerat rex Babyloniae super terram. quem interfecit Ismahel filius Nathaniae inter medias epulas, reliquiarum patriae parricida, et has esse duodecim alas, e quibus quattuor faciem suam uelent, sicut in nonnullis exemplariis inuenitur, quattuor uolent, quattuor pedes suos contegant.

ex his quippe duodecim regibus quattuor tantum iustos fuisse reges: Oziam, Ioatham, Ezechiam et Iosiam, qui sublimes per singulas captiuitates glorificare audeantdeum: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth. reliquos uero propter peccata uelare faciem et alios, quia in captiuitatem ducti sunt, pedum celare uestigia. superliminare nero sublatum et domum inpletam fumo, sicut supra diximus, euersionem Hierusalem et incendium templi exposuit.