Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Multum mihi gaudii praestitit sancti et uenerabilis Innocenti presbyteri aduentus, quod et tuas mihi litteras tradidit et te fidei calore feruentem etiam suis sermonibus indicauit. de furore autem Iuliani et sociorum eius Pelagiique naeniis et garrulitate Celestii magnopere non cures, quorum alter propria uerbositate [*]( 1 tua Br. tu codd. 2 saltem Br. 4 frequentemus Br. -mur codd. ac add. Br., om. codd. 5 eustocie codd. Eustochii Br. contristabit ß 6 poene e1 mutabit ß permutauit el quoque om. e\\ hic desinit$10 diaehonem e1 dignationis el 11 statu tuo Br. statuto e1 13 te add.Iir., om.fa ) [*]($= Escorialensis & 114 s. VIII-IX. ) [*]( e1 — Escorialensis & I 4 s. XII. ) [*](Hanc epistulam primus edidit D. D. deBruyne, Revue Benedictine XXVII (1910) p. 3-4 (= Br.)) [*]( 17 dompno e1 desiderando et snscipiendo e1 18 iheronimus codd. 19 uenerabilis] add. uiri e1 innocentii Br. 21 indicabit$furore] futuro e1 22 pelJagiique e1 23 Celestii Br. celestini $ celestis in el magno opere e1 )

365
blasphemat, alius emendicatis uerbis loquitur.

nec eorum scriptis, quae ignoro, moueor, cum sciam uoluntatem quidem blasphemiae pessimam, sed uires prudentiae et eloquentiae non habere praecipueque sanctarum scripturarum notitiam, quae sunt fidei firmamentum et ius ecclesiastici fori auctoritasque maiorum. tamen, si scripserint et in meas aliquid peruenerit manus, ut non superbe loquar, sed sim par insaniae eorum, omnia elucubrata uolumina eadem uerbositate et una forsitam lucubratiuncula et dictatione confutanda reor.

quod autem ad scribendum cohortaris, graue asello uetulo imponis onus. nos enim et acumen ingenii et uires corporis penitus deseruerunt, quas adsidua morborum debilitate perdidimus. incolumem te et mei memorem Christi, dei nostri, tueatur clementia, domne uere sancte et multum desiderande frater.