Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quam ob rem obtestor beatitudinem tuam per crucifixum, mundi salutem, per homousiam trinitatem, ut mihi epistulis tuis siue tacendarum siue dicendarum hypostaseon detur auctoritas. et ne forte obscuritas, in quo dego, loci fallat baiulos litterarum, ad Euagrium presbyterum, quem optime nosti, dignare scripta transmittere.

simul etiam, cui apud Antiochiam debeam communicare, significes, quia Campenses, cum Tarsensibus hereticis copulantur, nihil aliud ambiunt, quam ut auctoritate communionis uestrae fulti tres hypostases cum antiquo sensu praedicent. [*](1 quod] s\' [uoluit si) L si sic] sed si c sed sic b 2 permittat c et mihi S 3 eloqui cb 4 crucifixum] ob add. Bm2 crucifixam S 5 saluatorera c homousian Wc omousian o homousyan DS homo- usion L omosiam b (cf. p. 71, 7) 6 pr. seu cb siue dic. om. c alt. seu WobB ypostaseon LDS,B (e add. m2) 7 in quo dego (degeo D) loci (ex luci o) WDo in quo ego luci b in quod egeo loqui L in codicu locis B dego loci S ego lucis c loci iu quo dego S baiu(o)- I lum cb 8 euangriura bS 9 rescripta cb scripturam S apud om. S r 10 communicari W canpenses L tharseiwibus B 11 copulantur et B copulantes cb, om. o, copulati S aliud om. c auctoritatem co 12 jrpostases B apostasis W (h)ypostasis cet. 13 praedicent] add. explicit ad papam damasum o )

68

XVI. AD DAMASUM.

Inportuna in euangelio mulier tandem meruit audiri et cluso cum seruis ostio, media licet nocte, ab amico amicus panes accepit; deus ipse, qui nullis contra se superari uiribus potest, publicani precibus uincitur; Nineue ciuitas, quae peccato periit, fletibus stetit. quorsum ista tam longo repetita prooemio? uidelicet, ut paruum magnus aspicias, ut diues pastor morbidam non contemnas ouem.

Christus in paradisum de cruce latronem tulit et, ne quis aliquando seram conuersionem putaret, fecit homicidii poena martyrium. Christus, inquam, prodigum filium reuertentem laetus amplectitur et nonaginta nouem sanis pecudibus derelictis una ouicula, quae remanserat, umeris boni pastoris aduehitur\'. Paulus ex [*]( 3 cr. Matth. 15, 21-28 etc. 4 cf. Luc. 11, 5—8 5 cf. Luc. 19, 8-9 6 cf. Ion. 3, 10 9 cf. Luc. 23, 43 11 cf. Luc. 15, 20 13 cf. Luc. 15, 5 14 cf. Act. cap. 9. ) [*](K = Spinaliensis 68 s. VIII. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](\' 2 -- Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XIl. ) [*](S = Vindobonensis lat. 746 s. XIII. ) [*]( 2 ad damasum L ad dimasum episcopum K ad damasum (damassum 2) papam unde (ut S) supra ZS ad papam damasum unde supra D ad eundem papam damasum B; Hieronymi nomen exhibent tituli in LZ,S (eiusdem) 3 importuno S mul. in eu. B mulier] anus K 4 clauso BS seris S ostia D usteo K hostio 2 (h eras.), BS ab amico amicus panes (panes amicus LDBS) KLDBS a (eras.) panes ab amico (s. I. amicus) 2 5 nullius S contra] intra S uir. sup. S superare LD 6 ninneue (corr.) 2 ninniue D niniue BS qui K 7 quorsum] quomodo sunt Sp.e.mZ cur sunt (in mg. quorsum m2) 2 8 prooemio scripsi praemio K principio cet. parum LD,2a.c. magnum D,2a.c. 9 paradiso S 10 quidem de B tulit K,Ba.c.m2 intulit cet. uersionem L 11 fecit in B poenam Engelbrecht martirem B 12 filium] suum li conplectitur L2 13 sanis KB,2 (add. in mg. m2), om. cei. ou. una B 14 humeris codd. praeter K )

69
persecutore fit praedicator; oculis carnalibus excaecatur, ut mente plus uideat, et qui uinctos Christi famulos ducebat ad concilium Iudaeorum, ipse postea de Christi uinculis gloriatur.

Ego igitur, ut ante iam scripsi, Christi uestem in Romana urbe suscipiens nunc barbaro Syriae limite teneor. et ne putes alterius hanc de me fuisse sententiam, quid mererer, ipse constitui. uerum, ut ait gentilis poeta: caelum, non animum mutat, qui trans mare currit, ita me incessabilis inimicus postergum secutus est, ut maiora in solitudine bella nunc patiar.

hinc enim praesidiis fulta mundi Arriana rabies fremit; hinc in tres partes scissa ecclesia ad se rapere festinat. monachorum circa commanentium antiqua in me surgit auctoritas. ego interim clamito: \'si quis cathedrae Petri iungitur, meus est\'. Meletius, Yitalis atque Paulinus tibi haerere se dicunt: possem credere, si hoc unus adsereret; nunc aut . duo mentiuntur aut omnes.

idcirco obtestor beatitudinem tuam per crucem domini, per necessarium fidei nostrae decus, passionem: ita, qui apostolos honore sequeris, sequaris et merito, ita in solio cum duodecim iudicaturis sedeas, ita te alius senem cum Petro cingat, ita municipatum caeli cum Paulo consequaris, ut mihi litteris tuis, apud quem in Syria debeam communicare, significes. noli despicere animam, pro qua Christus est mortuus. [*](3 cf. Phil. 1, 13-14 7 Horat. epist. I 11, 27 19 cf. Matth. 19, 28 etc. cf. Ioh. 21, 18 ) [*](2 plus s. I. 2 deducebat S 3 postea etiam S 4 urbe rom. B 7 uerum est D animam 2 8 incessabiles K 9 postergum KL post (s. 1. m2 2) tergum cet. secutus K,Ba.c.m2 persecutus cet. maiore (corr.) D 10 mundi fulta B rab. arr. S 11 premit La.c.m2 hino enim D in s. l. m2 2 ecclesia in ras. m2 B ad se rapere] s. V. 2, oin. L me festinat S 12 manentium S commeantipm coni. Engelbrecht uerbis circa commeantium significari circumcellionum nomen putans et semicolon post festinat ponens insurgit K 14 meus] in mg. aJ: noster m22 mi. letius LΣD 15 posse 2[corr.),Lp.c. posse me K 17 passionum B, om. S, passionem xpi g 18 ita] tu K uti 2 ut g qui] quia K apostolicos honores quaeris K 19 in solio om. S est (eras.) iudicaturis L iudicaturus 2p.c.BS senem om. S 21 deb. in syr. 2 syria D syriae K debeo B comm. deb. S 22 mortuus est codd. praeter K; explicit ad damasum episcopum add. K )

70

XVII. AD MARCUM PRESBVTERUM CHALCIDE.

Decreueram quidem utendum mihi psalmistae uoce dicentis: cum consisteret aduersum me peccator, obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et iterum: ego uero tamquam surdus non audiebam et tamquam mutus non aperiens os suum factus sum ut homo non audiens, sed quoniam caritas omnia superat et propositum uincit affectus, non tam iniuriam facientibus reddo uicem, quam tibi respondeo postulanti. apud Christianos enim non qui patitur, ut ait quidam, sed qui facit contumeliam, miser est.