Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et quia pro facinoribus meis ad eam solitudiliem conmigraui, quae Syriam iuncto barbariae fine determinat, nec possum sanctum domini tot interiacentibus spatiis a sanctimonia tua semper expetere, ideo hic collegas tuos Aegyptios confessores sequor et sub onerariis nauibus parua nauicula delitesco. non noui Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est.

Nunc igitur — pro dolor! — post Nicenam fidem, post Alexandrinum iuncto pariter occidente decretum trium ύποστάεν ab Arrianorum prole, Campensibus, nouellum a me, homine Romano, nomen exigitur. qui ista, quaeso, apostoli prodidere? quis nouus magister gentium Paulus haec docuit? interrogamus, quid tres hypostases posse arbitrentur intellegi: \'tres personas subsistentes\' aiunt.

respondemus nos ita credere: non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid ueneni in [*]( 1 cf. Matth. 16, 18 2 cf. Leuit. 19, 7 3 cf. Gen. 7, 23 10 cf. Luc. 11, 23 16 cf. If Tim. 1, 11 ) [*]( 1 cathedram cb Petri comm. om. cb consortior cb petram om. B 2 sed. om. cb contra c,B (in mg. extra) 3 qui o quid cb Noe] ea cb periet Wo periit b poterit c periuit D peribit LS,B (bit in ras. m2) 4 ad eam] eadem W 5 sjriae cb barbari c fine om. cb 6 sanctam domini uulgo interpretantur de eucharistia; spiritum domini coni. Engelbrecht colt. II Cor. 3, 17-18 7 hinc Wp.c., om. oS 8 honerariis DbS oneratis Wp.c.m2 honorariis L 9 Vitalem] ex talem c, om. W meletium S meletiam o melesium b melesum c milesium LD melicium W,B (melecium m2) 10 dispargit cb 12 nicaenam c nichenam (ex nicheam) b 13 occidentem b triumphy posteasion W TIIOCTACEME B hypostaseon Lob hypostasseon c ypostaseon S posteaseon D 14 arianorum Wa.c.m2 ς prole campensibus (gapensibus c) cob prolica pensibus W praesule caupeusibus (casp- L campensi B in ras. m2) cet. hominem romanae cb 15 quis LD quaeso ista S prodere c,ba.c.m2 16 hoc cb interrogemus Ba.c.m2 17 (h)ypostaees oB (h)ypostasis LDbS hypostassis c hispostases (pr. s eras.) W personis W persone S 18 respondimus cb 19 quia] quid cb quidj quod o uenum o uenenura W )

65
syllabis latet. clamamus: \'si quis tres hypostases ut tria ἐνυπόστατα, hoc est ut tres subsistentes personas, non confitetur, anathema sit\' et, quia uocabula non edicimus, heretici iudicamur. si quis autem hypostasin usian intellegens non in tribus personis unam hypostasin dicit, alienus a Christo est et sub hac confessione uobiscum pariter cauterio unionis inurimur.

Decernite, obsecro: si placet, non timebo tres hypostases dicere; si iubetis, condatur noua post Nicenam fides et similibus uerbis cum Arrianis confiteamur orthodoxi. tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasin nisi usian nouit. et quisquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit?

una est dei sola natura, quae uere est — ad id enim, quod subsistit, non habet aliunde, sed suum est —, cetera, quae creata sunt, etiamsi uidentur esse, non sunt, quia aliquando non fuerunt et potest rursus non esse, quod non fuit. deus solus, qui aeternus est, hoc. est, qui exordium non habet, essentiae nomen uere tenet. idcirco et ad Moysen de rubo loquitur: ego sum, qui sum, et rursum: qui est, misit me. erant utique tunc angeli, caelum, terra uel maria: et [*](18 Ex. 8, 14 ) [*](1 latent c quis] qui Wo hypostases Wo, cet. uariant ut] ad b aut BS, om. c 2 ENTIIOCTATA B en(h)ypostata Lob inhypostata W (h)ypostata Dc ypostasa S ut om. WcbS subsistentis W 3 uocabulum o ediscimus S 4 hypostasin Wo, cet. uariant usia LBS usiam ob musiam (pr. m exp.) D asiam W iam c in om. LDcS .5 pers.] sennonibus cb una D hypostasin co, cet. uariant et om. cb, 6 inunimur Wp.c.m2 inuritur c 7 discernite LDS obsecro] ergo L placet et S timeo Ba.c.m2 ypostases B (h)ypostasis cet. § si om. S iuuetis Dc nicaenam c nicaena D nichenam (ex nicheam) b fidem cb, Wp.c.m2 9 arianis Wa.c.m2, ς eonfitemur Sp.c. confiteantur c confiteatur b 10 schola Wb scola cet. hypostasin co, cet. uariant usian c usia LBS usiam cet. 11 noui D quis L quisque B praedicauit Dcob,La.c.m2 12 dei] om. S dei et S solo b est] om. cb, est solas (alt. s exp.) W ad oni. S 13 quod] qui c subsistet cb 15 rus- sus W rursum cb,La.c. alt. non om. La.c. 16 qui] quia cbB in aeternum c alt. qui] quia c 17 essentia D et om. c 18 pr. sum om. D russus W quis (s eras.) est qui c me misit S 19 me] add. ad nos S tunc om. c uel om. s et] en (post deus exclam. sign.) Engclbrecht ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 5 )

66
quomodo commune nomen essentiae proprium sibi uindicat deus?

sed quia illa sola est infecta natura et in tribus personis deitas una subsistit, quae est uere, una natura est: quisque tria esse, hoc est tres ύποστάσεlς, dicit, sub nomine pietatis tres naturas conatur adserere. et si ita est, cur ab Arrio parietibus -separamur perfidia copulati? iungatur cum beatitudine tua Ursinus, cum Ambrosio societur Auxentius.

absit hoc a Romana fide: sacrilegium tantum religiosa populorum corda non hauriant. sufficiat nobis dicere unam substantiam, tres personas subsistentes perfectas, aequales, coaeternas; taceantur tres hypostases, si placet, et una teneatur. non bonae suspicionis est, cum in eodem sensu uerba dissentiunt.

sufficiat nobis memorata credulitas aut, si rectum putatis, scribite tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere. non negamus, sed, mihi credite, uenenum sub melle latet. transfigurauit se angelus satanae in angelum lucis: bene interpretantur hypostasin, et cum id, quod ipsi exponunt, habere me dicam, hereticus iudicor. quid tam anxie unum uerbum tenent? quid sub ambiguo sermone latitant? si sic credunt, ut [*]( 15 cf. II Cor. 11, 14 ) [*]( 1 proprie S 2 sola om. LDS est perfecta nat. LDBS,bp.c.m2 est infracta nat. c nat. est perfecta S 3 persistit LS,D (alt. i ex a) est WoB et LDS, om. cb aere et B est] exp. W, om. o quisquis S 4 tria] tres cb tres] tres esse S ΥΠѠCΘΑCHC (s. I. ipostases) B hypostasia cob, W(hip-),LDS,(yp-); add. id est usias S 5 cur] quid cb arrii cbB ario S 6 partibus cb perfidiae B copulati om. cb 7 tua ecclesiae cb 8 hoc tantum c populoram om. LDS,Ba.c. 9 hauriunt B sufficiet lVa.c,m2 sufficit c 10 personae b personis W subsistentis W subsistentas L, om. c 11 (h)ypostases WLB (h)ypostasis DcobS ten.] taceatur W bona W bono L 12 diss. uerba B 13 mem.] memoratas aut c aut] at S, om. c putans scribe (ex acribite) W scribite om. LDS 14 ypostases B hypostasis cob hyspostassis W ypostasis cet. suis interpr. S interpretibus S nos deb. S nos] non W discere W credere cb 15 lat. sub m. B 16 interpretatur cb 17 hypostasin co, cet. uariant exprimunt S 18 dicunt LDS tain] tamen cb 19 quid] qui Dc sic om. c )

67
interrpretantur, non damno, quod retinent; si sic credo, ut ipsi sentire se simulant, permittant mihi meis uerbis suum sensum loqui.