Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quam ob rem obtestor beatitudinem tuam per crucifixum, mundi salutem, per homousiam trinitatem, ut mihi epistulis tuis siue tacendarum siue dicendarum hypostaseon detur auctoritas. et ne forte obscuritas, in quo dego, loci fallat baiulos litterarum, ad Euagrium presbyterum, quem optime nosti, dignare scripta transmittere.

simul etiam, cui apud Antiochiam debeam communicare, significes, quia Campenses, cum Tarsensibus hereticis copulantur, nihil aliud ambiunt, quam ut auctoritate communionis uestrae fulti tres hypostases cum antiquo sensu praedicent. [*](1 quod] s\' [uoluit si) L si sic] sed si c sed sic b 2 permittat c et mihi S 3 eloqui cb 4 crucifixum] ob add. Bm2 crucifixam S 5 saluatorera c homousian Wc omousian o homousyan DS homo- usion L omosiam b (cf. p. 71, 7) 6 pr. seu cb siue dic. om. c alt. seu WobB ypostaseon LDS,B (e add. m2) 7 in quo dego (degeo D) loci (ex luci o) WDo in quo ego luci b in quod egeo loqui L in codicu locis B dego loci S ego lucis c loci iu quo dego S baiu(o)- I lum cb 8 euangriura bS 9 rescripta cb scripturam S apud om. S r 10 communicari W canpenses L tharseiwibus B 11 copulantur et B copulantes cb, om. o, copulati S aliud om. c auctoritatem co 12 jrpostases B apostasis W (h)ypostasis cet. 13 praedicent] add. explicit ad papam damasum o )

68