Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sit ergo inter nos atque illos maxima separatio. distinguatur\' certo discrimine error et ueritas. illi terrena sapiant, qui caelestia promissa non habent, illi breui huic se uitae totos implicent, qui aeterna nesciunt, illi peccare non metuant, qui peccatorum impunitatem putant, illi seruiant uitiis, qui non sperant praemia futura uirtutum.

nos uero, qui purissima confitemur fide omnem hominem manifestandum esse ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum sine malum, procul esse debemus uitiis. qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. nec turbam sequantur errantem, qui se ueritatis discipulos confitentur. [*]( 2 *Tit. 1, lti 5 *II Cor. 6, 14—16 18 *11 Cor. 5,10 21 Gal. 5, 24 ) [*]( 2 ait ap. 0 se coufitentur eiV 3 enim atque] et ctl \'4 gent.] add. uitam agunt (deh) a cuni] tum Ozax non evitcJ fides (s exp.) a tum exp.a tantam cvilcl debet] add. sed evi1c1 5 nolite evi1c1 6 part. enim a 7 inst. om.i1 aut quae—Bel. om.abl 9 fidelis b1 10 infideli Ovailblcl quis B autem om.i1 templi i1 11 dei om.i1 12 sit ergo] si autem e ucl inter] in lł). nos] uos t1 atque] et Bvailcl distiuguitur e ccl disiungitur Вa.c.ç 13 sapiunt BOvzalcy 14 huic se uitae tv uitae huic se c1 huic uitae se eel. 15 qui et (et exp. a) Ba terrenai1 (a)et«rnam nesciunt uitam tvc1 metuunt zp.c. lBsemiuntap.c. fut. praem. ailbl 17 ueio ow.ec1 19 corp. sui Bva?cl 21 uitiis] add. dieente apostolo tvilcl enim] autem ec1 xpi sunt v; 23 seq(chwtur Otvza1 sequitur cl )

337