Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Duas certe conuersationis uias et distincta in diuersum itinera uiuendi in euangelio saluator ostendit: quam, inquit, spatiosa uia, quae ducit ad mortem, et multi sunt, qui intrant per eam, et rursum: quam arta uia, quae ducit ad uitam, et pauci sunt, qui inueniunt eam.

uide, quanta inter has uias separatio sit quantumque discrimen. illa ad uitam, haec tendit ad mortem, illa celebratur et teritur a multis, haec uix inuenitur a paucis; illa enim uitiis per consuetudinem quasi decliuior ac mollior et uelut quibusdam amoena floribus uoluptatum facile ad se rapit commeantem multitudinem, haec uero insueto calle uirtutum tristior atque horridior ab his tantum eligitur, quibus non tam delectatio itineris cordi est quam utilitas mansionis. asperam enim nobis et insuauem uirtutum uiam nimia effecit consuetudo uitiorum, quae si in partem alteram transferatur, inueniet, sicut scriptura dicit, semitas iustitiae leues.