Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Beati sunt, qui ita expectant, ita illum speculantur diem, ut se ad eum cotidie praeparent, qui non de praeterita sibi iustitia blandientes secundum apostolum per dies singulos in uirtute [*]( 1 Gen. 2, 24. *I Cor. 6, 16. cf. Eph. 5, 31 2 cf. I Cor. 6,17 3 cf. Eph. 5,32 5 *Matth. 25,34 7 *Matth. 11,28—30 13 *Matth. 25,41 15 *Lur. 13,27—28 20 *Luc. 21, 34—35 26Marc.l3,33 30 cf. JlCor.4,16 ) [*]( 3 iter est ecl 8 ref. uos t1 12 meum om.c1 dicet ec1 enim owi.cc1 13 his] iis v 16 erit ibi v 17 illique] illi g et v 18 curis se g presentis uite v 20 domilli] diu i1 24 loquens c1 enim om.i1 28 ita exp. ita om.v 29 ad eum om.ec1 iust. sibi v ) [*]( 23* )

356
renouantur. iustitia enim non proderit ei, a qua die iustus esse desierit, sicut etiam iniquo non nocebit iniquitas sua a die, quo se ab iniquitate conuerterit.

nec sanctus ergo securus esse debet, quamdiu in huius uitae agone uersatur, nec desperare peccator, qui secundum praedictam prophetae sententiam una die iustum se efficere potest. sed totum, quo tenditur, spatium uitae tuae ut peragere possis iustitiam, nec de praeterita iustitia confidens remissior efficiaris, sed, sicut dicit apostolus: posteriora obliuiscens, ad ea autem, quae anteriora sunt, me extendens ad destinatum persequar brauium supernae uocationis sciens scriptum esse cordis inspectorem deum.

et idcirco satagit, ut animam mundam habeat a peccato. propter quod scriptum est: omni custodia serua cor tuum iterum: diligit dominus munda corda, accepti autem sunt ei omnes immaculati. idcirco age, ut ordines reliquum tempus uitae tuae sine offensa, ut possis secure canere cum propheta: perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae et iterum: introibo ad altare dei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam, quia non inchoasse sufficit, sed perfecisse iustitia est. [*]( 1 cf. Ezech. 18, 26-28 8 *Phil. 3, 1.3—14 11 cf. Prou. 24,12 12 cf. Ps. 50, 4 13 Prou. 4, 23 14*Prou. 22,11 17 Ps.100, 2 19 Ps. 42, 4 ) [*](1 enim iusti v a quo die v a die qua c1 esse om.cl 5 praed. om.v uno v se eff. iust. c 6 tuae om.v. add. est g 8 sed om.il ap.dicit etł 10 me] se i1 persequor v 12 deum] esse deum c1 ideo i1 a pecc. hab. v 14 dom. dil. cl corda munda ec1 15 sunt autem ec1 16 tuae] sue i1 17 secura ecl 20 inch. non v )

357