Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Hoc sacramentum magnum est arduumque est iter castitatis, sed magna sunt praemia uocatque nos dominus in euangelio dicens: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum ab origine mundi. idem ipse dominus dicit: ue nite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris; iugum enim meum suaue est et onus meum leue.

dicit enim idem dominus his, qui ad sinistram eius erunt: discedite a m e, m a le di c t i, . in ignem aeternum, quem praeparauit pater meus diabolo et angelis eius. nescio uos, operarii iniquitatis. ibi erit fletus et stridor dentium. illi utique omnes plangent illique lugebunt, qui ita se curis uitae praesentis inuoluunt, ut obliuiscantur futuram, quos somno quodam ignorantiae et malae securitatis oppressos fluctibus domini comprehendet aduentus.

unde ipse in euangelio ait: attendite uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae, ne forte superueniat in uos repentina dies illa; tamquam laqueus enim superueniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae, et rursum: uigilate et orate;nescitis enim, quando tempus sit..