Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Repperi uero te miro fidei ardore succensam aliquot iam ante annos continentiam proposuisse et reliquum uitae tuae tempus [*]( 1 Col. 3, 1S 2 * I Petro 3, 1 9 *I Petr. 3, 3-G 21 rf. Act. 9, 15 *I Tim. 2, 9—10 ) [*]( 2 petrus npostoliis r1 4 mulieris il 5 liu-refiant c1 etiam om.v G detur I1 Quanto] quam i1 9 decorare se scripsi decorari se vil deroraii cc1 debeant decorari e quarum] aut enim qualis e non sit i1 11 qui om.it 13 ac ee1 qui] quod e 14 sicut t1 15 subiectis c1 17 suum] eum r1 18 squalore vil 19 indumentis v sed] et i1 cultu c1 20 commendet i1 21 alt. et oni.c 22 ornatae e, om.i1 23 svom.i1 24 aut om.i1 27 mirf- il mire cl aliquos v )

352
pudicitiae consecrasse. magni hoc animi signum et perfectae uirtutis indicium est: renuntiare subito expertae uoluptati, fugere notas carnis illecebras et calentis adhuc aetatis flammas fidei ardore restinguere.

sed illud quoque simul didici, quod me non mediocriter angit ac stimulat, te uidelicet tantum hoc bonum absque consensu et pacto uiri seruare coepisse, cum huic apostolica omnino interdicat auctoritas, quae in hac dumtaxat causa non modo uxorem uiro sed etiam uirum uxoris subiecit potestati. uxor, inquit, sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir potestatem non habet sui corporis, sed mulier.