Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Atque ut ostendat, quibus ornamentis etiam uiris iunctae feminae decorare se debeant, ait: quarum sit non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut uestimentorum cultus, sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est i n conspectu dei locuples. sic enim aliquando et sanctae m u- lieres sperantes in domino ornabant se subiectae propriis uiris, sicut Sara oboediebat Abrahae dominum suum uocans.

haec autem praecipiens non eas iubet squalere sordibus et horrentibus pannorum assumentis tegi, sed immoderato cultui et nimis exquisito interdicit ornatui simplicemque commendat ornatum atque habitum, de quo et uas electionis ait: similiter autem e t mulieres i n habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis uel ueste pretiosa, sed, quod decet mulieres, promittentes castitatem per opera bona.