Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quodsi id assequi difficile atque nimis arduum est, saltem hanc nostrae adhibeamus uitae diligentiam, ne malae mentes occasionem inueniant detrahendi, ne ex nobis scintilla procedat, per quam aduersum nos sinistrae famae conflentur. alioquin frustra irascimur obtrectatoribus nostris, si eis ipsi obtrectandi materias ministramus. si autem nobis diligenter atque sollicite omnia ad honestatem prouidentibus cunctisque actibus nostris timorem dei praeferentibus illi nihilo minus insaniunt, consoletur nos conscientia nostra, quae tunc maxime tuta est, tunc optime secura est, cum ne occasionem quidem [*]( 1 tf. I Cor. 9, 27 2 Matth. 23, 3 3 cf. Rom. 12,17 7 cf. Phil. 2, 15 11 *Rom. 12, 17 12 *I Cor. 10, 32—33 ) [*]( 1 reprob. a domino BOzablal, qui reliquam epistulae partem omittunt 3 pr. et om.i1 curemus] habeamus rationem c 4 alt. non i1, om. cet. 5 hoc iI, om. cet. etiam enim ep.c. G perficere i1 ut] et ec1 7 commendat ecl et ideo-10 depreh. om. v 10 et i1, om. eet. 14 et i1, om. cel. placebo t1 15 est] sit il 16 que om.i1 17 nec v 20 atque il ac cet. 21 adh. uitae nostrae vc1 habeamus nitae nostrae c 22 aduersum il -sus cet. 23 famae flamma confletur q alioqui £ 24 ipsis i1 materiam g )

350
male de se sentiendi dedit.

illis enim uae dicitur per prophetam, qui dicunt, quod bonum est, malum, qui lucem appellant tenebras et, quod dulce est, amarum uocant. nobis ergo saluatoris aptabitur sermo: beati estis, cum uobis maledixerint homines mentientes. nos modo id agamus, ut male de nobis nemo loqui absque mendacio possit.