Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Apostolici uero et praecepti est et exempli, ut curemus non conscientiae tantum sed etiam famae. non superfluum et a fructu uacuum gentium magister hoc docet; uult enim etiam extraneos ad fidem homines per fidelium opera proficere, ut religionem ipsam religionis disciplina commendet. et ideo sicut luminaria in mundo lucere nos iubet in medio nationis prauae et peruersae, ut incredulae mentes errantium ex nostrorum actuum lumine ignorantiae suae tenebras deprehendant.

unde et ipse ad Romanos ait: prouidentes bona non solum coram deo sed etiam coram hominibus et alibi: sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens, quod mihi utile est, sed quod m u 11 i s. beatus est, qui tam sancte tamque grauiter disposuit uitam suam, ut de eo sinistri aliquid ne fingi quidem possit, dum aduersus obtrectatorum libidinem pugnat meriti magnitudo nec fingere quisquam ausus est, quod a nullo putat esse credendum.