Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

tunc, inquam, praeclara est abstinentia, tunc pulchra atque magnifica castigatio corporis, cum est animus ieiunus a uitiis. immo, qui probabiliter ac scienter abstinentiae uirtutem tenent, eo affligunt carnem suam, quo animae frangant superbiam, ut quasi de quodam fastigio contemptus sui atque arrogantiae descendat ad implendam dei uoluntatem, quae maxime in humilitate perficitur. idcirco a uariis ciborum desideriis mentem retrahunt, ut totam eius uim occupent in cupiditate uirtutum. iamque minus ieiuniorum et abstinentiae laborem caro sentit anima esuriente iustitiam.

nam et uas electionis, cum castigat corpus suum et in seruitutem redigit, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniatur, non ob solam, ut quidam imperiti putant, hoc efficit castitatem; non enim huic tantummodo sed omnibus omnino uirtutibus abstinentia opitulatur. neque magna aut tota apostoli gloria est non fornicari, sed hoc agit, ut castigatione corporis erudiatur animus, quantoque nihil ex uoluptatibus concupiscit, tanto magis possit de uirtutibus cogitare, ne perfectionis magister imperfectum in se aliquid ostendat, ne Christi imitator extra praeceptum quicquam ac uoluntatem Christi faciat neue minus exemplo quam uerbo doceat, cumque [*]( 15 cf. Act. 9, 15 cf. 1 Cor. 9, 27 ) [*]( 1 supra iust.] pro iustitia tvc1 2 deo] pro deo Ozal, om. B iuuare eviV 3 enim il attenuari v intumescit (—sc B) Babl 4 de pallore mn.ccl 5 sumus Oeablalcl 6 odio atque ira v 7 atque] et 0 ieiuniis z mundus evcl 8 qui] que e/1 que cl quam v abst.-eo om.abl 9 tenent ideo v tenentes (s s.l. B) BOza1 carnein (,m.v quod (d exp.) a frangunt il frangt ep.c. 10 fastidio 0 11 descendit u a.c. descendant OenV, ap.c. domini evilcl in hum. max. B 12 a om.v retraunt Ba retrahant i1 13 uirtutis il 14 lab. iei. et abst. sentit caro B laborem om.aiV esurienteni cl 15 elect. paulus eviV dum v 16 inu.] efficiatur ec1 effi (exp.) i1 17 ob] ad g im- peiite ub1 effecit n faeit ii 18 omnino om.et-c1 opit. abst. v 19 gloria] gratia 0 20 castigationem c1 an. erud. r ut erud. an. il 21 nil c tantoque i1 22al. in se i1 23ac] aut rb1 24 Christi om.a)1 neue—doceat om.evc1 )

349
aliis praedicauerit, ipse reprobetur audiatque cum pharisaeis: dicunt enim et non faciunt.

Apostolici uero et praecepti est et exempli, ut curemus non conscientiae tantum sed etiam famae. non superfluum et a fructu uacuum gentium magister hoc docet; uult enim etiam extraneos ad fidem homines per fidelium opera proficere, ut religionem ipsam religionis disciplina commendet. et ideo sicut luminaria in mundo lucere nos iubet in medio nationis prauae et peruersae, ut incredulae mentes errantium ex nostrorum actuum lumine ignorantiae suae tenebras deprehendant.