Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quid in feminis beata Maria illustrius, quae fabri sponsa describitur ? sed illi piscatori et pauperi caelestis regni a Christo creduntur claues, haec sponsa fabri illius meruit esse mater, a quo ipsae claues datae sunt. elegit enim deus ignobilia et contemptibilia huius mundi, ut potentes ac nobiles ad humilitatem facilius adduceret.

nam et alias frustra sibi aliquis de nobilitate generis applaudit, cum uniuersi paris honoris et eiusdem apud deum pretii sint, qui uno Christi sanguine sunt redempti, nec interest, qua quis condicione natus sit, cum omnes in Christo aequaliter renascamur. nam etsi obliuiscimur, quia ex uno omnes generati sumus, saltem id semper meminisse debemus, quia per unum omnes regeneramur.

Caue, ne, si ieiunare et abstinere coeperis, te putes esse iam sanctam. haec enim uirtus adiumentum est, non perfectio sanctitatis. magisque id prouidendum est, ne tibi hoc, quod licita [*](5 cf. Act. 10, 34; Rom. 2, 11; Eph. 6, 9 11 cf. Matth. 16, 1!) 12 cf. I Cor. 1, 28 18 cf. Hebr. 2, 11 19 cf. 1 Petr. 1, 3 ) [*]( 1 sub] super i1 quo enim Bab1 enim quo eel. 2 cum (s.l. quam) z quae ? 3 nulli te nunquam b1 ulli numquam te B neque cviV obsc.] pauperiores ei-c-1 4 quasque] quasi c1 et om.tvilcx humiliori cvc1 inferiores te cel 5 pers. aecipere et insp. singulorum evi1c1 7 lib. est] lib. Bab1 est (s.l.) nobilitas v ap. eum (dn del., eum a) Ba, Oa.e. est ap. eum Op.c. ap. eum est tV ap. deum ec1 ap. deum est v est ap. deum z nob. est ec1 8 uirt. esse B Petro] add. qui piscator fuit emV, B (om. qui in mg.) add. qui piscator et pauper fuit q 9 beata] add. et gloriosa O. add. et gloriosa uirgine zal beata maria ill. fuit evc1 ill. fuit beata maria il quae om.Babl sponsa fabri vi1 10 sed et illi (et s.l.m2\') a cael. regnil ecclesie celestis 0 donantur cvr1 11 mer. esse mat. ill. evi1c1 12 eligit v enim om. R et cont. om.i1 13 ac] et cl 14 abduceret. z duceret v 15 eius abl 16 sint] sunt v 17 in Chr. aeq.] inequaliter xpo i1 renascimur v 19 mem. semper abl 20 et abst. om. B et] atque il aut cvc1 iam esse ; esse om.ab1 21 uirtutis bl 22 id] ad a quod] cum emV contem(p)nas vi1 )

348
contemnis, securitatem quandam illicitorum faciat. quicquid supra iustitiam offertur deo, non debet impedire iustitiam sed adiuuare. quid autem prodest tenuari abstinentia corpus, si animus intumescat superbia? quam laudem merebimur de pallore ieiunii, si inuidia liuidi simus ? quid uirtutis habet uinum non bibere et ira atque odio inebriari?